라틴어 문장 검색

leue ac frigidum sit his addere, quo propinquos amicosque pacto tractauerit, Ptolemaeum regis Iubae filium, consobrinum suum - erat enim et is M. Antoni ex Selene filia nepos - et in primis ipsum Macronem, ipsam Enniam.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, C. Caligula, 26장 1:1)
hora fere septima cunctatus an ad prandium surgeret marcente adhuc stomacho pridiani cibi onere, tandem suadentibus amicis egressus est.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, C. Caligula, 58장 1:4)
quare in breui spatio tantum amoris fauorisque collegit, ut cum profectum eum Ostiam perisse ex insidiis nuntiatum esset, magna consternatione populus et militem quasi proditorem et senatum quasi parricidam diris execrationibus incessere non ante destiterit, quam unus atque alter et mox plures a magistratibus in rostra producti saluum et appropinquare confirmarent.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Claudius, 12장 3:1)
ex Antonia maiore patrem Neronis procreauit omni parte uitae detestabilem, siquidem comes ad Orientem C. Caesaris iuuenis, occiso liberto suo, quod potare quantum iubebatur recusarat, dimissus e cohorte amicorum nihilo modestius uixit;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Nero, 5장 1:1)
de genitura eius statim multa et formidulosa multis coiectantibus praesagio fuit etiam Domiti[i] patris uox, inter gratulationes amicorum negantis quicquam ex se et Agrippina nisi detestabile et malo publico nasci potuisse.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Nero, 6장 1:6)
ac sine mora nomen suum in albo profitentium citharoedorum iussit ascribi sorticulaque in urnam cum ceteris demissa intrauit ordine suo, simul praefecti praetorii citharam sustinentes, post tribuni militum iuxtaque amicorum intimi.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Nero, 21장 1:2)
Octauiae consuetudinem cito aspernatus, corripientibus amicis sufficere illi debere respondit uxoria ornamenta.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Nero, 35장 1:3)
Sic cogitatione in posterum diem dilata ad mediam fere noctem excitatus, ut comperit stationem militum recessisse, prosiluit e lecto misitque circum amicos, et quia nihil a quoquam renuntiabatur, ipse cum paucis hospitia singulorum adiit.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Nero, 47장 3:1)
per hoc gratissimus Claudio receptusque in cohortem amicorum tantae dignationis est habitus, ut cum subita ei ualitudo nec adeo grauis incidisset, dilatus sit expeditionis Britannicae dies.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Galba, 7장 1:2)
per hanc insinuatus Neroni facile summum inter amicos locum tenuit congruentia morum, ut uero quidam tradunt, et consuetudine mutui stupri.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Otho, 2장 2:2)
Fratrem igitur fratrisque filium et singulos amicorum cohortatus, ut sibi quisque pro facultate consuleret, ab amplexu et osculo suo dimisit omnis, secretoque capto binos codicillos exarauit, ad sororem consolatorios et ad Messalinam Neronis, quam matrimonio destinarat, commendans reliquias suas et memoriam.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Otho, 10장 2:1)
medium tempus ad proconsulatum usque in otio secessuque egit, Agrippinam timens potentem adhuc apud filium et defuncti quoque Narcissi amici perosam.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Vespasianus, 4장 2:2)
Amicorum libertatem, causidicorum figuras ac philosophorum contumaciam lenissime tulit.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Vespasianus, 13장 1:1)
nam ut suspicione aliqua uel metu ad perniciem cuiusquam compelleretur tantum afuit, ut monentibus amicis cauendum esse Mettium Pompusianum, quod uolgo crederetur genesim habere imperatoriam, insuper consulem fecerit, spondens quandoque beneficii memorem futurum.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Vespasianus, 14장 1:4)
'amici, diem perdidi.'
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Titus, 8장 1:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION