라틴어 문장 검색

proditorem nolo dicere, certe speculatorem habemus in sinu, cuius ex quo obses Romae fuit, corpus nobis reddiderunt Romani, animum ipsi habent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 55:1)
utraque domus speculatorum et proditorum plena erat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 73:2)
oportuit autem, Perseu, si proditor ego patris regnique eram, si cum Romanis, si cum aliis inimicis patris inieram consilia, non expectatam fabulam esse noctis huius, sed proditionis me ante accusatum:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 144:1)
exulibus Hypataeis, qui factionis Proxeni erant, cum reditus in patriam promissus esset fidesque data per principem civitatis Eupolemum, octoginta illustres homines, quibus redeuntibus inter ceteram multitudinem Eupolemus etiam obvius exierat, cum salutatione benigna excepti essent dextraeque datae, ingredientes portam, fidem datam deosque testis nequiquam invocantes interfecti sunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLI 304:1)
eo legati Acarnanes et exules venerunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 397:1)
cuius condicionis iniquitatem ita non sum recusaturus, si vos quoque accipitis ut, quicumque exules in Italiam aut Romam se contulerunt, his facinorum, propter quae damnati sunt, auctores vos fuisse fateamini.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 433:1)
et hercule, quid attinet cuiquam exilium patere, si nusquam exuli futurus locus est?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 434:2)
exules Thespias universi concesserunt;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 459:3)
utriusque tum partis legati ad Romanos venerunt, et exules accusatoresque Ismeniae et Ismenias ipse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 462:1)
inde certamine orto, nisi in tribunal legatorum perfugisset, haud multum afuit quin ab exulibus fautoribusque eorum interficeretur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 465:1)
ante omnia exules restitui iusserunt et auctores regiae societatis decreto suo damnarunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 469:1)
thebani nihil moti sunt, quamquam et damnatis principibus et restitutis exulibus suscensebant Romanis.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 489:1)
eadem Faliscis vinctum traditum proditorem liberorum;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 498:2)
regii is generis ferebatur, exul, damnatus frequenti concilio Achaeorum litteris ad Persea deprensis.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 547:2)
quibus sine certamine receptis urbem tradidit exulibus et qui Romanorum partis erant;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 703:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION