라틴어 문장 검색

Etsi prout nostra felicitas, ex sententia adversarios propulsos… Qui si aequo loco sui potestatem facerent, celerius quam vostra opinio fert.
(카이사르, 히스파니아 전기 26:11)
proelium ad Soricariam quod factum est, ex eo tempore metum esse magnum et Attium Varum circum castella praeesse.
(카이사르, 히스파니아 전기 27:4)
Id quod Caesar cum aciem derectam vidisset, non habuit dubium quin mediae planitie in aequum ad dimicandum adversarii procederent.
(카이사르, 히스파니아 전기 29:5)
Hoc accedebat ut locus illa planitie aequitate ornaretur, et diei solisque serenitate ut mirificum, ut optandum tempus prope ab diis inmortalibus illud tributum esset ad proelium committendum.
(카이사르, 히스파니아 전기 29:7)
Itaque nostri ad dimicandum procedunt, id quod adversarios existimabamus esse facturos.
(카이사르, 히스파니아 전기 29:9)
Qui tamen a munitione oppidi longius non audebant procedere, in quo sibi prope murum adversarii constituebant.
(카이사르, 히스파니아 전기 29:10)
Interdum aequitas loci adversarios efflagitabat ut tali contenderent condicione ad victoriam.
(카이사르, 히스파니아 전기 29:12)
Nostri pede presso propius rivum cum adpropinquassent, adversarii patrocinari loco iniquo non desinunt.
(카이사르, 히스파니아 전기 29:14)
Quod cum hominum auribus esset obiectum, moleste et acerbe accipiebant se inpediri quominus proelium conficere possent.
(카이사르, 히스파니아 전기 30:6)
Haec mora adversarios alacriores efficiebat:
(카이사르, 히스파니아 전기 30:7)
Caesaris copias timore inpediri ad committendum proelium.
(카이사르, 히스파니아 전기 30:8)
Proelium clamore facto committitur.
(카이사르, 히스파니아 전기 30:11)
Hic etsi virtute nostri antecedebant, adversarii loco superiore se defendebant acerrime, et vehemens fiebat ab utrisque clamor telorumque missu concursus, sic ut nostri prope diffiderent victoriae.
(카이사르, 히스파니아 전기 31:1)
Ita ex utroque genere cum parem virtutem ad bellandum contulissent, pilorum missu fixa cumulatur et concidit adversariorum multitudo.
(카이사르, 히스파니아 전기 31:3)
Quae simul est mota, equitatus Caesaris sinistrum cornum premere coepit, ita uti eximia virtute proelium facere possent ut locus in aciem ad subsidium veniundi non daretur.
(카이사르, 히스파니아 전기 31:6)

SEARCH

MENU NAVIGATION