라틴어 문장 검색

Qui liber, licet antea datus fuisset doctori de Puebla legato Hispano in Anglia residenti, ab illo in HIspaniam mittendus, tamen visum est regi, quia plusculum temporis intercessarat ex quo nihil ab Hispania accepisset, ut illi nuncii, postquam duas illas reginas vitiasset, recta ad aulam Ferdinandi pergerent atque secum exemplar libri perferrent.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM DECIMUM 1:20)
Philippus postquam comes mandata retulisset regis animum satis perspiciens, quo citius abiret equis citatis ad Henricum Windesoriae perrexit, regina sua parvis itineribus subsequente.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM DECIMUM 9:8)
quorum tumultu non magnopere profectum est:
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Praefatio 5:59)
Complura enim a tenebris educimus et eruimus, quae nulli in mentem venisset investigare, nisi qui certo et constanti tramite ad inventionem causarum pergeret;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Distributio Operis 33:2)
opus hoc, quod a tua bonitate profectum tuam gloriam repetit, tuere et rege.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Distributio Operis 41:2)
Intellectus sibi permissus, in ingenio sobrio et patiente et gravi (praesertim si a doctrinis receptis non impediatur), tentat nonnihil illam alteram viam, quae recta est, send exiguo profectu;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 45:1)
Itaque prima causa tam pusilli in scientiis profectus ad angustias temporis erga illas propitii rite et ordine refertur.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 173:12)
tamen ut omnia clementius fiant, pergendum est in instituto nostro de praeparandis hominum mentibus;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 222:11)
Posito itaque doctrinae scopo, pergendum ad praecepta;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 32:1)
Incipiendum autem est a fine, et retro pergendum ad reliqua.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 35:3)
Pergendum itaque est ad vindemiationem ipsam primam de forma calidi.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 218:7)
Post Tabulas comparentiae primae et rejectionem sive exclusivam, nec non vindemiationem primam factam secundum eas, pergendum est ad reliqua auxilia intellectus circa interpretationem naturae et inductionem veram ac perfectam.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 253:1)
Neque vero parum profectum est ad inveniendam formam albedinis, quod corpora duo per se diaphana, sed secundum magis et minus (aer scilicet et aqua, aut aer et vitrum), simul posita per minutas portiones exhibeant albedinem, per refractionem inaequalem radiorum lucis.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 261:10)
ordine proposuimus, pergendum;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 500:11)
aut pergendum est ei, aut turpiter desistendum.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, VI. DE DISSIMULATIONE ET SIMULATIONE 7:7)

SEARCH

MENU NAVIGATION