라틴어 문장 검색

Consules, quod ante id tempus accidit nunquam, ex urbe proficiscuntur, lictoresque habent in urbe et Capitolio privati contra omnia vetustatis exempla.
(카이사르, 내란기, 1권 6:21)
Cognita militum voluntate Ariminum cum ea legione proficiscitur ibique tribunos plebis, qui ad eum profugerant, convenit;
(카이사르, 내란기, 1권 8:1)
Proficiscatur Pompeius in suas provincias, ipsi exercitus dimittant, discedant in Italia omnes ab armis, metus e civitate tollatur, libera comitia atque omnis res publica senatui populoque Romano permittatur.
(카이사르, 내란기, 1권 9:9)
polliceri se in provinciam iturum neque, ante quem diem iturus sit, definire, ut, si peracto consulatu Caesar profectus esset, nulla tamen mendacii religione obstrictus videretur;
(카이사르, 내란기, 1권 11:3)
Quibus rebus cognitis confisus municipiorum voluntatibus Caesar cohortes legionis XIII ex praesidiis deducit Auximumque proficiscitur;
(카이사르, 내란기, 1권 12:5)
Pompeius pridie eius diei ex urbe profectus iter ad legiones habebat, quas a Caesare acceptas in Apulia hibernorum causa disposuerat.
(카이사르, 내란기, 1권 14:4)
Cum his duabus Asculum Picenum proficiscitur.
(카이사르, 내란기, 1권 15:7)
Antonius cum cohortibus et Attio eodem die, quo profectus erat, revertitur.
(카이사르, 내란기, 1권 18:8)
Pompeius his rebus cognitis, quae erant ad Corfinium gestae, Luceria proficiscitur Canusium atque inde Brundisium.
(카이사르, 내란기, 1권 24:1)
Reperit consules Dyrrachium profectos cum magna parte exercitus, Pompeium remanere Brundisii cum cohortibus viginti;
(카이사르, 내란기, 1권 25:3)
Libo a colloquio Canini digressus ad Pompeium proficiscitur.
(카이사르, 내란기, 1권 26:11)
Itaque in praesentia Pompei sequendi rationem omittit, in Hispaniam proficisci constituit:
(카이사르, 내란기, 1권 30:1)
ipse ad urbem proficiscitur.
(카이사르, 내란기, 1권 32:2)
Cuius cognito consilio Caesar frustra diebus aliquot consumptis, ne reliquum tempus amittat, infectis eis, quae agere destinaverat, ab urbe proficiscitur atque in ulteriorem Galliam pervenit.
(카이사르, 내란기, 1권 33:7)
profectum item Domitium ad occupandam Massiliam navibus actuariis septem, quas Igilii et in Cosano a privatis coactas servis, libertis, colonis suis compleverat;
(카이사르, 내란기, 1권 34:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION