라틴어 문장 검색

Sed quia nulla potest, nisi que Fortuna ministrat, Nil sine consilio Fortune perficit, immo Matris adire locum disponit filia, gressum Aggreditur superatque uie dispendia gressu.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SEPTIMUS 30:2)
et jam mutare priora Facta cupit Fortuna parens, prolique secunde Tota fauet, temptatque prius descindere factum.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER OCTAVUS 18:11)
Ergo uicta fugit, pugne stat sola superstes Filia Fortune, sed eam Fortuna repellit A bello, natamque monet ne bella mouere Intestina uelit, ne rixam nata parenti Misceat, aut pugnam moueat germana sorori.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER NONUS ET ULTIMUS 18:6)
In quo, sicut picturae veritas praedicabat, umbratilis Ledea proles sibi mutuo amplexu congratulans incedebat.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 2:41)
Illic ciconia prolem decimando, naturae persolvebat tributum.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 2:94)
Illic curruca novercam exuens, materno pietatis ubere, alienam cuculi prolem adoptabat in filium;
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 2:112)
O Dei proles, genitrixque rerum, Vinculum mundi, stabilisque nexus, Gemma terrenis, speculum caducis, Lucifer orbis.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 12:1)
quae prolis laborantes ad fabricam, indefessa parturitione, varias rerum species parentare non desinunt.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 21:22)
Mirrha etiam cupidinis aculeis stimulata in patris dulcore, a filiae amore degenerans, cum patre matris exemplavit officium.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 21:40)
Nota ergo quasdam filias idololatriae veteris medullitus exstirpatae, in praesenti instanti suae matris imperium reparare conari, et eam quibusdam praesagiosis carminibus redivivam a mortuis excitare;
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 46:4)
Est et alia idololatriae filia, quam (si nominis proprietas suam significationis germanitatem in voce retineat) convenienti vocabulo conveniens est [0464A] nummulatriam nuncupari.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 52:1)
Vellem ut laxatis habenis reprehensionis, praecordialius avaritiae filias impugnares.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 52:42)
De superbia vero, filia nascitur, quae maternae malignitatis haereditate potitur.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 58:1)
Et, ut brevi narrationis tramite subterfugienda picturae multiloquia comprehendam, nullam nativitatis filiam suo commendationis ferculo, depictionis industria defraudavit.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 72:14)
His ergo picturae solertiis Genio solemniter operam impendenti, Veritas tanquam patri filia verecunda ancillatione obsequens assistebat, quae non pruritu aphrodites promiscuo propagata, sed hoc solo Naturae natique geniali osculo fuerat derivata, cum Ilem speculum formarum meditantem, aeternalis salutavit idea, eam iconiae interpretis interventu vicario osculata.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 91:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION