라틴어 문장 검색

adeo ut habitantibus circa Canadam moles sive massae glaciales, quae abrumpuntur et natant per oceanum septentrionalem et deferuntur per Atlanticum versus illas oras, percipiantur et incutiant frigora e longinquo.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 419:6)
Atque cum hic motus hominum cogitationes ita impleverit ut fere reliquos motus occultaverit, tamen parum est quod homines de eo sciunt, sed in multis circa illum erroribus versantur.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 449:14)
squammae circa dentes vertuntur in substantiam non minus duram quam sunt dentes ipsi, etc.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 459:21)
Primam, centri sui, circa quod corpora movent:
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 465:11)
Atque circa hoc certe se agilia praebent, et satis perniciter et rapide (ut pertaesa et impatientia omnis morae) contendunt.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 467:8)
Quinetiam in ipso opere Interpretationis circa singula subjecta, locum semper Chartae Humanae, sive Chartae Optativae, assignamus.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 475:6)
In praesenti autem subjungemus quaedam catholica circa ea pro exemplis tantum polychresti.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 477:6)
Necesse est enim ut operanti circa corpora naturalia constet de summis suis: viz.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 480:3)
Etiam simile quiddam faciendum erat circa extensionem aeris in ovis vitreis.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 481:21)
At in experimentis chymicis circa metalla inveniuntur et alii nonnulli observatione digni.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 494:11)
Usus autem harum instantiarum, in quo instantias vulgares excellunt, versatur in genere aut circa partem informativam;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 499:35)
aut circa operativam;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 499:36)
aut circa utramque.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 499:37)
Reliquae tum demum conquirendae sunt, cum conficiemus tabulas comparentiae ad opus interpretis circa aliquam naturam particularem.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 500:4)
Ideoque mors non est hostis adeo formidabilis, cum tam multos habeat homo circa se athletas qui in certamine illam vincant.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, II. DE MORTE 1:12)

SEARCH

MENU NAVIGATION