라틴어 문장 검색

quo autem modo patronum se causarum non falso dixerit, qui, quod est in causis potentissimum, sit ab altero petiturus, paene non dissimilis iis, qui poetarum scripta pronuntiant?
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 85:3)
sic causam perscrutatus, propositis ante oculos omnibus quae prosint noceantve, tertiam deinceps personam induat iudicis, fingatque apud se agi causam, et, quod ipsum movisset de eadem re pronuntiaturum, id potentissimum, apud quemcunque agetur, existimet.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 143:1)
mors de te pronuntiatura est.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 3, letter 26 6:4)
Seneca Lucilio suo salutem Desideras his quoque epistulis sicut prioribus adscribi aliquas voces nostrorum procerum.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 4, letter 331)
Quaedam enim locis et temporibus adscribimus.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 5, letter 50 1:5)
" Fer ergo, iudex, sententiam et pronuntia, quis tibi videatur verissimum dicere, non quis verissimum dicat.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 7, letter 65 10:8)
Non possis itaque de re in universum pronuntiare, cum mortem vis externa denuntiat, occupanda sit an expectanda.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 8, letter 70 11:1)
Nam, ut alia omnia transeam, hoc quod mihi hodie necesse fuit deprehendere, adscribam:
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 11, letter 86 16:1)
Uno autem modo potest, si quis hanc humanorum divinorumque notitiam scientia acceperit, si illa se non perfuderit, sed infecerit, si eadem, quamvis sciat, retractaverit et ad se saepe rettulerit, si quaesierit, quae sint bona, quae mala, quibus hoc falso sit nomen adscriptum, si quaesierit de honestis et turpibus, de providentia.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 19, letter 110 8:2)
Cum hi novissimi versus in tragoedia Euripidis pronuntiati essent, totus populus ad eiciendum et actorem et carmen consurrexit uno impetu, donec Euripides in medium ipse prosilivit petens, ut expectarent viderentque, quem admirator auri exitum faceret.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 19, letter 115 15:1)
Putemus in praesentia ista duo esse, - nondum enim, quid mihi videatur, pronuntio, - quid prohibet, quominus aliud quidem sit, sed nihilominus bonum ?
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 19, letter 117 14:1)
Quam putas esse iucundum tribubus vocatis, eum candidati in templis suis pendeant et alius nummos pronuntiet, alius per sequestrem agat, alius eorum manus osculis conterat, quibus designatus contingendam manum negaturus est, omnes attoniti vocem praeconis exspectent, stare otiosum et spectare illas nundinas nec ementem quicquam nec vendentem ?
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 20, letter 118 3:2)
Nam apud istos vilissimae parti datur de meliore sententia, ut de bono pronuntiet sensus, obtunsa res et hebes et in homine quam in aliis animalibus tardior.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 20, letter 124 4:3)
pronuntiatum est;
(세네카, Controversiae, Annaei Senecae oratorum et rhetorum sententiae divisiones colores controversiarum liber I., Incesta saxo deiciatur. Incesti damnata antequam deiceretur de saxo inuocauit Vestam. deiecta uixit. repetitur ad poenam. 2:17)
non pronuntiabo ante supremam.
(세네카, Controversiae, book 2, Raptor nisi et suum et raptae patrem intra dies XXX exorauerit, pereat. Raptor raptae patrem exorauit, suum non exorat. accusat dementiae. 7:15)

SEARCH

MENU NAVIGATION