라틴어 문장 검색

et hoc vel in principiis vel in re narranda vel in perorando tantam habet vim, si est suaviter et cum sensu tractatum, ut saepe plus quam causa valeat.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 184:2)
Quid fecerim, narrabo;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 198:5)
re, si quando quid tamquam aliqua fabella narratur, ut olim tu, Crasse, in Memmium, comedisse eum lacertum Largi, cum esset cum eo Tarracinae de amicula rixatus:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 240:1)
" Perspicitis genus hoc quam sit facetum, quam elegans, quam oratorium, sive habeas vere quod narrare possis, quod tamen est mendaciunculis aspergendum, sive fingas.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 241:2)
Est autem huius generis virtus, ut ita facta demonstres, ut mores eius, de quo narres, ut sermo, ut vultus omnes exprimantur, ut eis, qui audiunt, tum geri illa fierique videantur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 241:3)
itaque vel re narrata et exposita saepe datur ad commovendos animos digrediendi locus, vel argumentis nostris confirmatis vel contrariis refutatis vel utroque loco vel omnibus, si habet eam causa dignitatem atque copiam, recte id fieri potest;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 312:1)
Narrare vero rem quod breviter iubent, si brevitas appellanda est, cum verbum nullum redundat, brevis est L. Crassi oratio;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 326:1)
sed saepe obest vel maxime in narrando, non solum quod obscuritatem adfert, sed etiam quod eam virtutem, quae narrationis est maxima, ut iucunda et ad persuadendum accommodata sit, tollit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 326:3)
Mores adulescentis ipsius et servilis percontatio, mors Chrysidis, vultus et forma et lamentatio sororis, reliqua pervarie iucundeque narrantur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 327:2)
sed hoc magis in hac elaborandum est, quod et difficilius est non esse obscurum in re narranda quam aut in principio aut in argumentando aut in perorando;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 329:2)
Erit autem perspicua narratio, si verbis usitatis, si ordine temporum servato, si non interrupte narrabitur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 329:5)
ac si quando erit narrandum, nec illa, quae suspicionem et crimen efficient contraque nos erunt, acriter persequemur et, quicquid potuerit, detrahemus;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 330:3)
Nec multum sane saepe narrandum est.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Partitiones Oratoriae, 4장 3:4)
Nam ut dilucide probabiliterque narremus necessarium est, sed adsumimus etiam suavitatem.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Partitiones Oratoriae, 9장 1:4)
ergo ad dilucide narrandum eadem illa superiora explanandi et inlustrandi praecepta repetemus, in quibus sit brevitas ea quae saepissime in narratione laudatur, de qua supra dictum est.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Partitiones Oratoriae, 9장 2:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION