라틴어 문장 검색

circulus iuxta centrum propinquus est eadem forma dispositionis, prout est in periodo caelesti, circulus autem a centro distans designat eandem formam dispositionis, prout mutabiliter adhaeret rebus generatis et corruptis.
(알베르투스 마그누스, De Fato, Art. 2. Quid sit fatum 7:15)
Dion inventionem modo et dispositionem tradidit sed utramque duplicem, rerum et verborum, ut sit elocutio inventionis, pronuntiatio dispositionis, his quinta pars memoriae, accedat.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 39:2)
Proprietate autem seu diffinitione idem sunt, quae non solum numero sunt eadem, verum etiam nec proprietatibus ullis, nec propriis discrepant similitudinibus, ut ensis et mucro, vel album et candidum.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 41:5)
Terra pauperum meridianae partis dives est et parum contaminata, sed proprietatis bonorum copiarumque occupatio, ut eorum vitae necessitatibus subveniatur, propter systema perverse confectum vinculorum commercialium et proprietatis prohibetur.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 67:3)
Cumque dispositio mundi huius dispositionem inherentem celorum circulationi sequatur, necesse est ad hoc ut utilia documenta libertatis et pacis commode locis et temporibus applicentur, de curatore isto dispensari ab Illo qui totalem celorum dispositionem presentialiter intuetur.
(단테 알리기에리, De monarchia, Liber Tertius 15:23)
Ad hunc igitur modum cum in singulis rebus, una permanente substantia, possint innumerabilia assignari, secundum proprietates suas ab invicem diversa, quid mirum si una permanente divina essentia, diversae quae in illo sint proprietates, secundum quas distingui tres personae queant?
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 43:1)
Sicut enim in uno homine qui simul substantia est et corpus, vel caetera singula quae praedicta sunt, et fortassis quantum ad diversos pater et filius, alia est proprietas substantiae, alia corporis, et caeterorum, et alia est patris et filii, ita et in Deo licet eadem essentia sit Pater et Filius et Spiritus sanctus, alia tamen est proprietas Patris, secundum quod scilicet generat, alia Filii, secundum quod generatur, alia Spiritus sancti, secundum quod procedit.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 43:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION