라틴어 문장 검색

cui tale uocabulum est, quia numquam quod accepit, continet, sed protinus in inferiores partes transmittit.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 1장 7:4)
Vbi aliquid eiusmodi sensimus, protinus abstinere a sole, balneo, uino, uenere debemus;
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 5장 3:1)
Neque tamen illis ipsis diebus, quibus aliqua omittenda sunt, expedit tamquam aegros agere, sed cetera omnia quasi sanis facienda sunt, praeterquam si diutius aliquid et uehementius ista sollicitare consuerunt:
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 5장 5:1)
Igitur huic, si in nares uel in fauces destillauit, praeter ea, quae supra rettuli, protinus primis diebus multum ambulandum est;
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 5장 6:1)
Vbi per haec idoneus aliquis balneo factus eoque usus est, adiciendus est cibo pisciculus aut caro, sic tamen ne protinus iustus modus cibi sumatur;
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 5장 6:6)
uel si aestas est, in solem aegrum oportet;
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 6장 4:4)
Quibus si non fuerit aeger adiutus, scire licet malo uictum esse.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 7장 3:5)
Protinus autem debet sorbere uel acetum uel cum ture plantaginis aut porri sucum, imponendaque extrinsecus supra id, quod dolet, lana sucida ex aceto est, et id spongia subinde refrigerandum.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 11장 6:3)
Si plus doloris est, infra praecordia quattuor digitis cucurbitula utendum est, et protinus dandus panis ex posca frigida:
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 12장 9:3)
protinusque, cibis adsumptis isdem, quos proxime posui, stomachus restituendus.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 12장 11:3)
Tum si satis ualet, gestando aegrum digerere;
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 14장 2:1)
Neque alienum est, dum premit morbus, clausis fenestris aegrum continere:
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 14장 4:3)
fit ex sinapi, cui sebi hirquini a renibus quarta pars ponderis adicitur, teriturque in sole et protinus imponitur.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 16장 4:5)
- Protinus ergo, ubi ista coeperunt, aquae tepidae quam plurimum bibere oportet et uomere.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 18장 2:4)
Si id incidit, protinus ab omni potione abstinendum est:
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 18장 3:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION