라틴어 문장 검색

Cava bucina sumitur illi, tortilis, in latum quae turbine crescit ab imo, bucina, quae medio concepit ubi aera ponto, litora voce replet sub utroque iacentia Phoebo.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 1권 36:7)
possedit cetera pontus.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 1권 38:4)
Et mare contrahitur, siccaeque est campus harenae quod modo pontus erat:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 2권 20:2)
Alma tamen Tellus, ut erat circumdata ponto, inter aquas pelagi contractosque undique fontes, qui se condiderant in opacae viscera matris, sustulit oppressos collo tenus arida vultus opposuitque manum fronti magnoque tremore omnia concutiens paulum subsedit et infra quam solet esse fuit, siccaque ita voce locuta est:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 2권 21:1)
inde abit ulterius mediique per aequora ponti fert praedam.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 2권 69:14)
Furit audacissimus omni de numero Lycabas, qui Tusca pulsus ab urbe exsilium dira poenam pro caede luebat.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 3권 58:28)
Tum deus inludens, tamquam modo denique fraudem senserit, e puppi pontum prospectat adunca et flenti similis non haec mihi litora, nautae, promisistis ait, non haec mihi terra rogata est.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 3권 58:49)
Occupat hunc (vires insania fecerat) Ino, seque super pontum nullo tardata timore mittit onusque suum;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 4권 49:3)
Ultima tellus rege sub hoc et pontus erat, qui Solis anhelis aequora subdit equis et fessos excipit axes.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 4권 64:2)
Et nondum memoratis omnibus unda insonuit, veniensque inmenso belua ponto inminet et latum sub pectore possidet aequor.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 4권 68:7)
Quam tibi non Perseus, verum si quaeris, ademit, sed grave Nereidum numen, sed corniger Ammon, sed quae visceribus veniebat belua ponti exsaturanda meis.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 5권 3:6)
inde cava circumdata nube Seriphon deserit, a dextra Cythno Gyaroque relictis, quaque super pontum via visa brevissima, Thebas virgineumque Helicona petit.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 5권 26:2)
Obstitit officio bellum, subvectaque ponto barbara Mopsopios terrebant agmina muros.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 6권 35:4)
Et iam fortis erat pulsusque resederat ardor, cum videt Aesoniden exstinctaque flamma reluxit.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 7권 5:2)
Hic ope nympharum sublatus in aera pennis, cum gravis infuso tellus foret obruta ponto, Deucalioneas effugit inobrutus undas.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 7권 27:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION