라틴어 문장 검색

ab illo enim profecto viribus datis tantum valuit ut in quadraginta deinde annos tutam pacem haberet.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 167:1)
Romulus septem et triginta regnavit annos, Numa tres et quadraginta.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 222:4)
fossa Cluilia ab nomine ducis per aliquot saecula appellata est, cum re nomen quoque vetustate abolevit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 234:4)
itaque per aliquot dies, cum iam exspirasset Tarquinius, celata morte per speciem alienae fungendae vicis suas opes firmavit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 427:2)
Tullius regnavit annos quattuor et quadraginta ita ut bono etiam moderatoque succedenti regi difficilis aemulatio esset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 494:2)
ubi cum divendita praeda quadraginta talenta argenti refecisset, concepit animo eam amplitudinem Iovis templi quae digna deum hominumque rege, quae Romano imperio, quae ipsius etiam loci maiestate esset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 536:1)
et ut libera a ceteris religionibus area esset tota Iovis templique eius quod inaedificaretur, exaugurare fana sacellaque statuit, quae aliquot ibi, a Tatio rege primum in ipso discrimine adversus Romulum pugnae vota, consecrata inaugurataque postea fuerant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 558:1)
regnatum Romae ab condita urbe ad 4 liberatam annos ducentos quadraginta quattuor.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 622:2)
erant in Romana iuventute adulescentes aliquot, nec ii tenui loco orti, quorum in regno libido solutior fuerat, aequales sodalesque adulescentium Tarquiniorum, adsueti more regio vivere.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 27:1)
eorum verba postquam in senatu audita sunt, per aliquot dies ea consultatio tenuit, ne non reddita belli causa, reddita belli materia et adiumentum essent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 30:2)
praeterea aliquot nobiles adulescentes conscii adsumpti, quorum vetustate memoria abiit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 35:1)
consulum alter T. Lucretius porta Naevia cum aliquot manipulis militum egressus, ipse Valerius Caelio monte cohortes delectas educit, hique primi apparuere hosti.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 118:1)
nec ultra bellum Latinum gliscens iam per aliquot annos dilatum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 200:2)
imperator Latinus ubi cohortem exsulum a dictatore Romano prope circumventam vidit, ex subsidiariis manipulos aliquot in primam aciem secum rapit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 216:2)
ipse testes honestarum aliquot locis pugnarum cicatrices adverso pectore ostentabat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 243:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION