라틴어 문장 검색

'Zeno igitur nullo modo is erat qui ut Theophrastus nervos virtutis inciderit, sed contra qui omnia quae[que] ad beatam vitam pertinerent in una virtute poneret nec quicquam aliud numeraret in bonis idque appellaret honestum quod esset simplex quoddam et solum et unum bonum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아카데미카, LIBER PRIMUS 45:1)
his ipsis alia interiecta et media numerabat.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아카데미카, LIBER PRIMUS 46:2)
sed inter scientiam et inscientiam comprehensionem illam quam dixi collocabat, eamque neque in rectis neque in pravis numerabat, sed soli credendum esse dicebat.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아카데미카, LIBER PRIMUS 53:1)
Hanc Academiam novam appellant, quae mihi vetus videtur, si quidem Platonem ex illa vetere numeramus, cuius in libris nihil affirmatur et in utramque partem multa disseruntur, de omnibus quaeritur nihil certi dicitur - sed tamen illa quam exposuisti vetus, haec nova nominetur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아카데미카, LIBER PRIMUS 58:1)
iam virtutem ex consuetudine vitae nostrae sermonisque nostri interpretemur nec eam, ut quidam docti, verborum magnificentia metiamur, virosque bonos eos qui habentur numeremus - Paulos Catones Gallos Scipiones Philos - his communis vita contenta est;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Laelius de Amicitia 27:1)
At hi quidem, ut populi Romani aetas est, senes, ut Atheniensium saecula numerantur, adulescentes debent videri.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 10장 1:3)
Me numera, inquit, in plerisque;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 32장 2:6)
Eodem tempore M. Herennius in mediocribus oratoribus Latine et diligenter loquentibus numeratus est;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 45장4)
Nec enim in quadrigis eum secundum numeraverim aut tertium, qui vix e carceribus exierit, cum palmam iam primus acceperit, nec in oratoribus, qui tantum absit a primo, vix ut in eodem curriculo esse videatur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 47장 1:3)
Orator autem vivis eius aetatis aequalibus proximus optimis numerabatur propter verborum bonitatem, ut ante dixi, et expeditam ac profluentem quodam modo celeritatem.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 61장 2:2)
Non satis acutus orator, sed tamen orator numeratus est.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 62장 1:2)
ex quo videmus eum in patronorum numero annos quattuor et quadraginta fuisse.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 64장 1:7)
reliqui qui tum principes numerabantur in magistratibus erant cottidieque fere a nobis in contionibus audiebantur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 89장 2:1)
Hi tum in Asia rhetorum principes numerabantur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 90장 8:3)
si mihi accidisset ut numerarer in multis ... si operosa est concursatio magis opportunorum ...
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 97장 3:6)

SEARCH

MENU NAVIGATION