라틴어 문장 검색

"quod beatum et inmortale est id nec habet nec exhibet cuiquam negotium";
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER PRIMUS 85:8)
tum verborum omnium definitiones, in quibus neque abesse quicquam decet neque redundare.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 83:6)
nihil iam denique a me asperum in quemquam fit nec tamen quicquam populare ac dissolutum, sed ita temperata tota ratio est ut rei publicae constantiam praestem, privatis meis rebus propter infirmitatem bonorum, iniquitatem malevolorum, odium in me improborum adhibeam quandam cautionem et diligentiam atque ita, tametsi his novis amicitiis implicati sumus, ut crebro mihi vafer ille Siculus insusurret Epicharmus cantilenam illam suam;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER PRIMVS AD ATTICVM, letter 19 16:2)
ipse conficior venisse tempus cum iam nec fortiter nec prudenter quicquam facere possim.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER DECIMVS AD ATTICVM, letter 18 8:5)
quam ob rem omnibus officiis amicitiae diligenter a me sancteque servatis ne hoc quidem praetermittendum esse duxi, te ut hortarer rogaremque, ut et hominem te et virum esse meminisses, id est ut et communem incertumque casum, quem neque vitare quisquam nostrum nec praestare ullo pacto potest, sapienter ferres et dolori fortiter ac fortunae resisteres cogitaresque et in nostra civitate et in ceteris, quae rerum potitae sunt multis fortissimis atque optimis viris iniustis iudiciis talis casus incidisse.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER QVINTVS: AD Q. METELLVM ET CETEROS, letter 17 3:1)
nam hic nunc praeter faeneratores paucos nec homo nec ordo quisquam est nisi Pompeianus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER OCTAVVS: M. CAELI EPISTVLAE AD M. TVLLIVM CICERONEM, letter 17 2:3)
cum neque servus quisquam reperiretur neque liber ad quem ea suspicio pertineret, id aetatis autem duo filii propter cubantes ne sensisse quidem se dicerent, nomina filiorum de parricidio delata sunt.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 로스키우스 변호문, 23장 1:2)
neque parari neque consuli quicquam potest occulte :
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 52장64)
si metu cesserimus, eadem illa advorsa fient, neque locus neque amicus quisquam teget, quem arma non texerint.
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 58장14)
neque loco neque mortali cuiquam aut tempori satis credere, civis hostisque iuxta metuere, circumspectare omnia et omni strepitu pauescere, alio atque alio loco, saepe contra decus regium, noctu requiescere, interdum somno excitus arreptis armis tumultum facere:
(살루스티우스, The Jugurthine War, 72장4)
Si plures habet sententias metus, nihilominus in hanc partem potius inclina et perturbare te desine, ac subinde hoc in animo volve, maiorem partem mortalium, cum illi nec sit quicquam mali nec pro certo futurum sit, aestuare ac discurrere.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 2, letter 13 13:3)
Naturalia mala quae rettuli, inopia atque morbus, silentio subeunt nec oculis nec auribus quicquam terroris incutiunt.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 2, letter 14 4:3)
Nec reicit quemquam philosophia nec eligit;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 5, letter 44 2:6)
Si non dat beneficium servus domino, nec regi quisquam suo nec duci suo miles ;
(세네카, 행복론, Liber III 81:1)
Eadem re gloriari Socrates potuit, eadem Diogenes, a quo utique victus est, Quidni victus sit illo die, quo homo super mensuram iam humanae superbiae tumens vidit aliquem, cui nec dare quicquam posset nec eripere ?
(세네카, 행복론, Liber V 27:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION