라틴어 문장 검색

Is tum collega cunctante equitatum suum mille peditum iaculatoribus ferme admixtis ad defendendum Gallicum agrum trans Trebiam mittit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 554:1)
Sempronius ad tumultum Numidarum primum omnem equitatum, ferox ea parte virium, deinde sex milia peditum, postremo omnes copias ad destinatum iam ante consilio avidus certaminis eduxit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 575:1)
ad hoc raptim eductis hominibus atque equis, non capto ante cibo, non ope ulla ad arcendum frigus adhibita, nihil caloris inerat, et quidquid aurae fluminis adpropinquabant, adflabat acrior frigoris vis.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 577:1)
quibus cum maiore robore legiones obsisterent, diducta propere in cornua levis armatura est, quae res effecit ut equitatus Romanus extemplo urgeretur;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 584:2)
itaque sub lucem cum equitatu consul aderat iussis quadrato agmine legionibus sequi.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 606:2)
et Scipio raptim ad famam novorum hostium agmine acto, cum in paucos praefectos navium animadvertisset, praesidio Tarracone modico relicto Emporias cum classe rediit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 650:1)
interim equitatu auxiliisque levium armorum ab effusa praedandi licentia cohibendum - iratus se ex consilio proripuit signumque simul itineris pugnaeque cum dedisset, immo Arreti ante moenia sedeamus inquit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 43:1)
equites ad ipsas fauces saltus tumulis apte tegentibus locat, ut ubi intrassent Romani obiecto equitatu clausa omnia lacu ac montibus essent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 52:3)
itaque, ne in conspectos procul immitteretur eques, sublatis raptim signis quam citatissimo poterant agmine sese abripuerunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 76:1)
vixdum omnes conscenderant, cum alii resolutis oris in ancoras evehuntur, alii, ne quid teneat, ancoralia incidunt, raptimque omnia ac praepropere agendo militum apparatu nautica ministeria impediuntur, trepidatione nautarum capere et aptare arma miles prohibetur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 226:1)
simul et per aversa castra equitatus cum levi armatura emissus in frumentatores late caedem fugamque hostium palatorum fecit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 291:1)
Gallos Hispanosque equites prope ripam laevo in cornu adversus Romanum equitatum;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 554:1)
nec quicquam raptim aut forte temere egeritis;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIII 26:2)
legiones, equitatus, arma, signa, equi virique, pecunia, commeatus aut in acie aut binis postero die amissis castris perierunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIII 53:2)
vicit tamen ea pars quae nihil raptim nec temere agendum consulendumque de integro censuit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIII 270:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION