라틴어 문장 검색

"Imitare potius - crebro enim id repetam - sanctam matrem tuam, cuius ego quotiens recordor, venit in mentem ardor eius in Christum, pallor ex ieiuniis."
(히에로니무스, 편지들, Ad Furiam De Viduitate Seruanda 4:36)
Recordemur viduae Sareptenae, quae et suae et filiorum saluti Heliae praetulit famem et ipsa nocte moritura cum filio superstitem hospitem relinquebat malens vitam perdere quam elemosynam et in pugillo farris seminarium sibi messis dominicae preparavit.
(히에로니무스, 편지들, Ad Furiam De Viduitate Seruanda 13:16)
Quis crederet in tali illum tempore nostrae necessitudinis recordati et luctante anima studiorum scire dulcedinem?
(히에로니무스, 편지들, Ad Heliodorum Epitaphium Nepotiani 13:14)
Celata virtus et in conscientiae fota secreto Deum solum iudicem respicit.
(히에로니무스, 편지들, Ad Oceanum De Morte Fabiolae 2:11)
Iacebat in terra, volutabatur in cinere et oblitus regiae potestatis lumen quaerebat in tenebris illumque tantum respiciens, quem offenderat, lacrimabili voce dicebat:
(히에로니무스, 편지들, Ad Oceanum De Morte Fabiolae 4:8)
cuius societatis recordans videor mihi adhuc videre, quam vidi.
(히에로니무스, 편지들, Ad Oceanum De Morte Fabiolae 7:2)
"Respice ad populum, singulorum facies intuere."
(히에로니무스, 편지들, An Matrem et Filiam In Gallia Commorantes 9:20)
Ne credas laudatoribus tuis, immo inrisoribus aurem ne libenter adcommodes, qui cum te adulationibus foverint et quodam modo inpotem mentis effecerint, si subito respexeris, aut ciconiarum deprehendas post te colla curvari aut manu auriculas agitari asini aut aestuantem canis protendi linguam.
(히에로니무스, 편지들, Ad Rusticum Monachum 18:3)
qui si recordetur sanctas feminas, comites domini salvatoris, quae ministrabant ei de sua substantia, et tres Marias stantes ante erucem Mariamque proprie Magdalenen, quae ob sedulitatem et ardorem fidei 'turritae' nomen accepit et prima ante apostolos Christum videre meruit resurgentem, se potius superbiae quam nos condemnabit ineptiarum, qui virtutes non sexu sed animo iudicamus.
(히에로니무스, 편지들, Ad Principiam Virginem De Vita Sanctae Marcellae 5:7)
Quid in illa virtutum, quid ingenii, quid sanctitatis, quid puritatis invenerim, vereor dicere, ne fidem credulitatis excedam et tibi maiorem dolorem incutiam recordanti, quanto bono carueris.
(히에로니무스, 편지들, Ad Principiam Virginem De Vita Sanctae Marcellae 7:5)
"respice primum et scrutare viros;"
(유베날리스, 풍자, 1권, Satura II28)
"omnia Romae cum pretio, quid das, ut Cossum aliquando salutes, ut te respiciat clauso Veiento labello?"
(유베날리스, 풍자, 1권, Satura III75)
"Respice nunc alia ac diversa pericula noctis:"
(유베날리스, 풍자, 1권, Satura III107)
quod cum ita sit, tu Gaetulum Ganymedem respice, cum sities.
(유베날리스, 풍자, 1권, Satura V31)
respice rivales divorum, Claudius audi quae tulerit, dormire virum cum senserat uxor, ausa Palatino tegetem praeferre cubili, sumere nocturnos meretrix Augusta cucullos linquebat comite ancilla non amplius una.
(유베날리스, 풍자, 2권, Satura VI54)

SEARCH

MENU NAVIGATION