라틴어 문장 검색

et, si accesseris ad illum, noli aliquid committere, ne forte auferat vitam tuam.
(불가타 성경, 집회서, 9장19)
Clamate hoc in gentibus, sanctificate bellum, suscitate robustos; accedant, ascendant omnes viri bellatores.
(불가타 성경, 요엘서, 4장9)
Et accessit ad eum gubernator et dixit ei: " Quid? Tu sopore deprimeris? Surge, invoca Deum tuum, si forte recogitet Deus de nobis, et non pereamus ".
(불가타 성경, 요나서, 1장6)
quid fuistis? Cum accederetis ad acervum viginti modiorum, erant decem; cum intraretis ad torcular, ut hauriretis quinquaginta lagenas, erant viginti.
(불가타 성경, 하까이서, 2장16)
Et accedam ad vos in iudicio; et ero testis velox maleficis et adulteris et periuris et, qui opprimunt mercennarios, viduas et pupillos et flectunt ius peregrinorum nec timuerunt me, dicit Dominus exercituum.
(불가타 성경, 말라키서, 3장5)
Et multi de Israel accesserunt ad eos, et Matthathias et filii eius congregati sunt.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 2장16)
Nunc accede primus et fac iussum regis, sicut fecerunt omnes gentes et viri Iudae et qui remanserunt in Ierusalem, et eris tu et filii tui inter amicos regis et tu et filii tui glorificabimini et argento et auro et muneribus multis ".
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 2장18)
Et, ut cessavit loqui verba haec, accessit quidam Iudaeus in omnium oculis sacrificare super aram in Modin secundum iussum regis.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 2장23)
Et accessit, et ascendit cum eo exercitus impiorum fortis auxiliari ei, ut faceret vindictam in filios Israel.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 3장15)
Et audivit Iudas nomen Roma norum quia sunt potentes viri bus et consentiunt omnibus, quae postulantur ab eis, et, quicumque accesserint ad eos, statuerunt cum eis amicitiam,
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 8장1)
Quoniam servastis ad nos pactum et mansistis in amicitia nostra et non accessistis ad inimicos nostros, audivimus et gavisi sumus.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 10장26)
Et constituit Demetrius rex Apollonium, qui praeerat Coelesyriae, et congregavit exercitum magnum; et accessit ad Iamniam et misit ad Ionathan summum sacerdotem
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 10장69)
et circuivit civitatem, et naves a mari accesserunt; et vexabat civitatem a terra et mari et neminem sinebat ingredi vel egredi.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 15장14)
Et accesserunt quidam ex his, qui simul sequebantur, ut notarent viam, et non potuerunt invenire.
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 2장6)
Alioquin nisi contigisset eos multis peccatis esse involutos, sicut Heliodorus, qui missus est a Seleuco rege ad inspectionem aerarii, et ipse, mox ut accessisset, confestim flagellatus repulsus fuisset ab audacia.
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 5장18)

SEARCH

MENU NAVIGATION