라틴어 문장 검색

quod vero ipsum nihil est et omnia in nihilum redigit, nulli nos fortunae tradit ;
(세네카, De Consolatione ad Marciam, L. Annaei Senecae dialogorum Liber VI: ad Marciam, De Consolatione 113:5)
Curriculi motus rotarumque versata facies leones redegit in caveam, elephantos porcina vox terret.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber II 61:3)
Sine illa facilius rectiusque scelera tollentur, mali punientur et transducentur in melius.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber II 73:3)
iuravit itaque se amnem illum regis comitatus auferentem eo redacturum, ut transiri calcarique etiam a feminis posset.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 127:2)
Nullo modo magis potest deus concupita traducere, quam si illa ad turpissimos defert, ab optimis abigit.
(세네카, De Providentia, book 1 55:5)
Eodem loco pone homines, quos in numerum pecorum et inanimalium redegit hebes natura et ignoratio sui.
(세네카, De Vita Beata, Liber VII: ad Gallionem, De Vita Beata 25:1)
nam dum insanos imitatur, dum lenocinium ingenii furorem putat, quod simulabat ad uerum redegit.
(세네카, Excerpta Controversiae, excerpta controversiarum: liber secundus, adoptandus post tres abdicatos.48)
Populus Romanus Cannensi proelio in summas redactus angustias, cum seruorum desideraret auxilia, captiuorum contempsit et credidit eos libertatem magis tueri posse qui numquam habuissent quam qui perdidissent.
(세네카, Excerpta Controversiae, book 5, non recepti ab imperatore.13)
in tutum meas laudes redegi, nulla me tellus silet:
(세네카, Hercules Oetaeus 1:19)
Illi qui etiam siderum collegerunt metas et annuas hiemis atque aestatis uices ad certam legem redegerunt, quibus nulla pars ignota mundi est, de Oceano tamen dubitant utrumne terras uelut uinculum circumfluat, an in suum colligatur orbem et in hos per quos nauigatur sinus quasi spiramenta quaedam magnitudinis exaestuet;
(세네카, Suasoriae, chapter 1 4:11)
aut pudor ingenuus, aut reticendus amor quod si tam facilis spiraret Cynthia nobis, non ego nequitiae dicerer esse caput, nec sic per totam infamis traducerer urbem, urerer et quamvis, nomine verba darem.
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 2권, poem 24a3)
"hic quonam est qui sub mea iura redegit Samnitem, Gurges, Volsci qui terga cecidit, Marcius, et Senones fundens dictator et exul?"
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Panegyricus 34)
quid nugas temerarias amici, sparsit quas tenerae iocus iuventae, in formam redigi iubes libelli, ingentem simul et repente fascem conflari invidiae et perire chartam?
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Ad Felicem3)
In summam, nempe ego sum qui traducor;
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 4권, poem pr29)
Ipsa etiam prostibula, publicae libidinis hostiae, in scaena proferuntur, plus miserae in praesentia feminarum, quibus solis latebant, perque omnis aetatis, omnis dignitatis ora transducuntur;
(테르툴리아누스, De Spectaculis, 17장 2:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION