라틴어 문장 검색

Cohibete lacrimas omne quas tempus petet, Troades, et ipsae vestra lamentabili lugete gemitu funera:
(세네카, 아가멤논 12:1)
Nemo haec ita interpretetur, tamquam reducam liberalitatem et frenis artioribus reprimam ;
(세네카, 행복론, L. Annaei Senecae ad Aebutium Liberalem: de Beneficiis Liber I 87:1)
Ista fortasse efficax ratio fuerit ad hominum improbas cupiditates pudore reprimendas, beneficium vero danti tota alia sequenda est via.
(세네카, 행복론, Liber II 28:2)
Temperatus enim timor cohibet animos, adsiduus vero et acer et extrema admovens in audaciam iacentes excitat et omnia experiri suadet.
(세네카, ad Neronem Caesarem: de clementia, Liber I 76:4)
Ut in praeceps datis corporibus nullum sui arbitrium est nec resistere morarive deiecta potuerunt, sed consilium omne et paenitentiam irrevocabilis praecipitatio abscidit et non licet eo non pervenire, quo non ire licuisset, ita animus si in iram, amorem aliosque se proiecit adfectus, non permittitur reprimere impetum ;
(세네카, 노여움에 대하여, Liber I 42:2)
nec video quare difficilis sit moderatio, cum sciam tyrannorum quoque tumida et fortuna et licentia ingenia familiarem sibi saevitiam repressisse.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 69:2)
nec temperari facile nec reprimi potest stricti ensis ira, bella delectat cruor.
(세네카, Hercules Furens 6:3)
Flebilem ex oculis fuga, regina, vultum, tuque nato sospite lacrimas cadentes reprime:
(세네카, Hercules Furens 9:32)
planctus immensas resonet per urbes et comas nullo cohibente nodo feminae exertos feriant lacertos, solaque obductis foribus deorum templa securae pateant novercae.
(세네카, Hercules Oetaeus 23:9)
Latinam nivei femina corporis intemptata iugo placet et asperi Martis sanguineas quae cohibet manus, quae dat belligeris foedera gentibus et cornu retinet divite copiam, donetur tenera mitior hostia, et tu, qui facibus legitimis ades, noctem discutiens auspice dextera huc incede gradu marcidus ebrio, praecingens roseo tempora vinculo.
(세네카, 메데아 2:2)
Te decet cingi comam floribus vernis, te caput Tyria cohibere mitra hederave mollem bacifera religare frontem.
(세네카, 오이디푸스 6:17)
luteo plantas cohibente socco;
(세네카, 파이드라 4:26)
intonsa iuvenis perpetuum coma, tigres pampinea cuspide territans ac mitra cohibens cornigerum caput, non vinces rigidas Hippolyti comas.
(세네카, 파이드라 11:8)
ferreis portas cohibere claustris
(세네카, Thyestes 582:1)
Cohibe parumper ora questusque opprime:
(세네카, Troades 535:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION