라틴어 문장 검색

plerumque enim epitheta praesentis temporis sunt, licet in peractis negotiis, ut in secundo infelix qua se, dum regna manebant, saepius Andromache ferre incomitata solebat.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM UNDECIMVM COMMENTARIVS., commline 5632)
apud antiquos enim id erat 'hoc habet', quod nunc 'peractum est':
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DVODECIMVM COMMENTARIVS., commline 2962)
bellator epitheton peracti temporis.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DVODECIMVM COMMENTARIVS., commline 6141)
sic Sallustius "paululum requietis militi- bus". quiesco enim duplicem habet significationem et aliter dico 'quiesco ego';
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA OCTAVA., commline 42)
corripvit tremulis altaria f. hoc uxori Ciceronis dicitur contigisse, cum post peractum sacrificium libare vellet in cinerem:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA OCTAVA., commline 1052)
nec reqvies id est numquam potest rusticus omni parte destitui.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 2권, commline 5161)
Ennius "hic insidiantes vigilant, partim requie- scunt tecti gladiis sub scutis ore faventes". ponitur eadem vox et pro 'velle':
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 4권, commline 2304)
in hac rerum privatarum consilium, in eadem requies plena oblectationis fuit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Laelius de Amicitia 130:3)
ut enim mortis metu omnis quietae vitae status perturbatur, et ut succumbere doloribus eosque humili animo inbecilloque ferre miserum est, ob eamque debilitatem animi multi parentes, multi amicos, non nulli patriam, plerique autem se ipsos penitus perdiderunt, sic robustus animus et excelsus omni est liber cura et angore, cum et mortem contemnit, qua qui affecti sunt in eadem causa sunt, qua ante quam nati, et ad dolores ita paratus est, ut meminerit maximos morte finiri, parvos multa habere intervalla requietis, mediocrium nos esse dominos, ut, si tolerabiles sint, feramus, si minus, animo aequo e vita, cum ea non placeat, tamquam e theatro exeamus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER PRIMUS 64:3)
somnum denique nobis, nisi requietem corporibus et medicinam quandam laboris afferret, contra naturam putaremus datum;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER QUINTUS 73:5)
itaque si aut requietem natura non quaereret aut eam posset alia quadam ratione consequi, facile pateremur, qui etiam nunc agendi aliquid discendique causa prope contra naturam vigilias suscipere soleamus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER QUINTUS 73:7)
Gracchus cum comitia nihilo minus peregisset remque illam in religionem populo venisse sentiret, ad senatum rettulit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER SECUNDUS 10:6)
Nam sive oblectatio quaeritur animi requiesque curarum, quae conferri cum eorum studiis potest, qui semper aliquid anquirunt, quod spectet et valeat ad bene beateque vivendum?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, Liber Secundus 8:1)
philosophorum autem libros reservet sibi ad huiusce modi Tusculani requiem atque otium, ne, si quando ei dicendum erit de iustitia et fide, mutuetur a Platone;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 224:1)
Quod si ille astrictus certa quadam numerorum moderatione et pedum tamen aliquid ad requiem senectutis excogitat, quanto facilius nos non laxare modos, sed totos mutare possumus?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 254:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION