라틴어 문장 검색

irae vestrae magis ignoscendum quam indulgendum est, quippe qui crudelitatis odio in crudelitatem ruitis et prius paene quam ipsi liberi sitis dominari iam in adversarios voltis.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 579:1)
An hoc, si Claudiae familiae non sim nec ex patricio sanguine ortus sed unus Quiritium quilibet, qui modo me duobus ingenuis ortum et vivere in libera civitate sciam, reticere possim, L. illum Sextium et C. Licinium, perpetuos, si dis placet, tribunos, tantum licentiae novem annis quibus regnant sumpsisse ut vobis negent potestatem liberam suffragii non in comitiis, non in legibus iubendis, se permissuros esse?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 427:1)
itaque pacem vobis, quod ad Latinos attinet, parare in perpetuum vel saeviendo vel ignoscendo potestis.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 198:2)
nunc interroganti senatori paeniteatne adhuc suscepti adversus Romanos belli, si reticeam, aut superbus aut obnoxius videar, quorum alterum est hominis alienae libertatis obliti, alterum suae.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIII 147:1)
An vobis vestrisque liberis ignoscitis facile, patres conscripti, in haec vilia capita saevitis?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 77:1)
nec ulla facta est transitio, metu magis eos quam fide continente, quia maiora in defectione deliquerant quam quibus ignosci posset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 160:1)
causam inaugurari coacti flaminis libens reticuissem, ni ex mala fama in bonam vertisset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 119:1)
etiam hostibus eum ignovisse cum quibus ferro dimicasset;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 382:2)
"illud te mihi ignoscere, P. Corneli, aequum erit, si, cum in me ipso numquam pluris famam hominum quam rem publicam fecerim, ne tuam quidem gloriam bono publico praeponam.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 604:1)
magis illud est periculum ne nimis facile victis ignoscendo plures ob id ipsum ad experiendam adversus nos fortunam belli incitemus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXI 361:1)
si metu, nobis quoque ignoscat timentibus;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXII 261:2)
iam dudum se reticere ait, non quo quicquam agi putet eo colloquio, sed ne quem sociorum dicentem interpellet.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXII 430:1)
et pauca praefatus, cur sibi omnia timenti caventique ignoscendum in tali tempore foret, et ipsorum referre si quos suspectos status praesens rerum faceret, prohiberi potius ne quid moliri possint quam puniri molientes;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 312:1)
maximo semper animo victis regibus populisque ignovistis;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 514:1)
mihi quaeso ita ignoscatis, patres conscripti, si longiorem orationem non cupiditas gloriandi de me, sed necessaria criminum defensio fecit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 623:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION