라틴어 문장 검색

Idem poeta doctrina ac verecundia iuxta nobilis, sciens Romanos veteres ad lunae cursum et sequentes ad solis anni tempora digessisse, utriusque seculi opinioni reverentiam servans:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XVI. 44:1)
Bona verba quaeso, Praetextatus ait, circa reverentiam tantum Socraticae maiestatis:
(Macrobii Saturnalia, Liber II, I. 4:1)
Iunonis magnae primum prece numen adora τὴν μεγάλην nominavit:
(Macrobii Saturnalia, Liber III, IV. 10:3)
Constat enim, sicut Cloatius Verus Ordinatorum libro secundo docet, esse Deli aram apud quem hostia non caeditur, sed tantum sollemni deum prece venerantur.
(Macrobii Saturnalia, Liber III, VI. 2:1)
Hanc ergo esse, quae adoratur ab Aenea, Γενέτορος aram poeta demonstrat, siquidem templum ingressus pontifex nullo acto sacrificio statim inchoat precem, et ut Γενέτορα expressus nominaret:
(Macrobii Saturnalia, Liber III, VI. 3:1)
Non mirum ergo, si praesidio religionis tutam insulam semper ostendens ad reverentiam sibi locorum accessisse dicit continuam saxi eiusdem, id est insulae, firmitatem.
(Macrobii Saturnalia, Liber III, VI. 8:2)
et aliorum preces orantium vitam:
(Macrobii Saturnalia, Liber IV, II. 11:3)
Quid, quod pro Lycaone Homerico, qui inter fugientes deprehensus non mirum si ad preces confugerat, nec tamen Achilles propter occisi Patrocli dolorem pepercit, simili conditione Magus in medio tumultu subornatus est:
(Macrobii Saturnalia, Liber V, II. 16:1)
sero voluit loquenti Iovi adsignare parem reverentiam.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XIII. 37:3)
regina non solum de penetralibus reverentiae matronalis educitur, sed et per urbem mediam cogitur facere discursus:
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XVII. 3:4)
Illum saepe minis Caesar precibusque morantem Evocat:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 5권 5:3)
Desiste preces tentare:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 5권 7:13)
Exaudite preces, si vos satis ore nefando Pollutoque voco, si numquam haec carmina fibris Humanis ieiuna cano, si pectora plena Saepe dedi, et lavi calido prosecta cerebro;
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 6권 6:42)
Credite, qui nunc est populus, populumque futurum Permixtas adferre preces.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 7권 4:27)
Stetit anxia classis Ad ducis eventum, metuens non arma nefasque, Sed ne submissis precibus Pompeius adoret Sceptra sua donata manu.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 8권 6:35)

SEARCH

MENU NAVIGATION