라틴어 문장 검색

Ad haec Donimanus nimiis aestuans curis in ultione suae injuriae, Boemundum constantius rogat ut, quod sanius sentiret consilium edoceret.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IX 70:7)
Boemundus igitur nimium gavisus eo quod jam per biennium vincula et carceres passus, nunc autem quod gratiam in oculis Donimani, Deo miserante, invenisset, et plurimam suae redemptionis clementiam, ad universos cognatos et amicos suos tam Antiochiam quam Rohas et in Siciliam pro congreganda pecunia misit, et ut congregatam designata die afferrent in regionem urbis Malatinae, [0644C] ubi reducendus et restituendus erat, concordia quoque et foedus cum Donimano firmandum.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IX 72:13)
rogans eos ac deprecans in nomine Domini, ne Turcorum superbiam Christianis confratribus dominari paterentur.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IX 78:3)
quatenus mala et angustias nostras intelligens, citius accitis sociis et amicis ab Antiochia et caeteris locis, festinato ad subveniendum nobis obsessis et oppressis viam insistas;
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IX 86:5)
Sic regi amica responsione et promissione satisfacientes, Boemundus quidem Antiochiam rediit, Tankradus vero ad tuendam et muniendam civitatem Rohas remansit.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IX 92:10)
Cives enim et idem traditor fame intolerabili [0664C] oppressi, et vim Tankradi ultra sufferre non valentes, sibi parci rogaverunt, dextrasque sibi dari civitatis portas promittentes aperire.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER X 42:4)
- Ubi filii principis occisi Tankradium rogant ut Botherus occidatur.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER X 43:2)
- Quomodo Tankrado victore Antiochiam reverso, filii principis occisi persecuti sint amicos Botheri.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER X 45:3)
Cives autem videntes [0684A] quomodo ammiraldus et omnes capitanei aufugerent et urbs a facie Christiani regis retinere non posset, et quod terra marique tam longo tempore undique bellum intolerabile ingrueret, ultra vim ferre non valentes, dextras sibi dari et vitae suae parcere rogabant ut sic, portis apertis, urbem salvi egrederentur.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XI 34:3)
Est enim inviolabilis charitas ut subveniamus, et animas pro fratribus et amicis ponere non dubitemus.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XI 36:6)
Rogaverunt etiam ut eis viros sagittarios et defensores urbis in auxilium mitteret in conventione solidorum, viginti millium byzantiorum sibi suisque dare promittentes.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XII 4:2)
Quapropter dissimulata illius morte et omni tristitia, sicut obnixe rogavit, sectus est alvus illius, viscera exposita et sepulta, corpus vero salsum intus et exterius, in oculis, ore, naribus et auribus aromatibus quoque ac balsamo conditum, corio consutum ac tapetibus involutum, equis impositum, ac firmiter alligatum est;
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XII 56:8)
Et alibi Salomon rogavit Dominum, dicens:
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER I 12:3)
"Duo rogavi te, Domine,ne deneges mihi antequam moriar:
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER I 12:4)
Et alibi, "Verbumdulce multiplicat amicos et mitigat inimicos, et lingua cum charis graciosain bono homine habundat."
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER I 14:9)

SEARCH

MENU NAVIGATION