라틴어 문장 검색

"posita est mihi regia caelo, possidet alter aquas, alter inane chaos, sed si forte tibi non est mutabile pectus, statque semel iuncti rumpere vincla tori, hoc quoque temptemus, siquidem ieiuna remansit;"
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 4권419)
Quam mihi sit tecum positis, quae sumpsimus, armis Gratia , commissis , improbe , rupta tuis .
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ibis, 1권 2:11)
te quoque rumpat aper . Isque vel exanimis faciat tibi vulnus ;
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ibis, 1권 23:8)
Sic ubi dispositam quisquis fuit ille deorum congeriem secuit sectamque in membra redegit, principio terram, ne non aequalis ab omni parte foret, magni speciem glomeravit in orbis.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 1권 9:1)
Substitit ut clamor pressus gravitate regentis, Iuppiter hoc iterum sermone silentia rupit:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 1권 26:5)
Obstipuere diu, rumpitque silentia voce Pyrrha prior iussisque deae parere recusat, detque sibi veniam pavido rogat ore, pavetque laedere iactatis maternas ossibus umbras.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 1권 40:1)
Is mihi, dum resto, iuvenali guttura pugno rupit et excussum misisset in aequora, si non haesissem, quamvis amens, in fune retentus.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 3권 58:29)
cruor emicat alte, non aliter quam cum vitiato fistula plumbo scinditur et tenui stridente foramine longas eiaculatur aquas atque ictibus aera rumpit.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 4권 12:11)
virgaque per glaebas sensim radicibus actis turea surrexit tumulumque cacumine rupit.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 4권 23:9)
teloque ferox inimica remisso pectora rupisset, nisi post altaria Phineus isset:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 5권 4:4)
"Fama novi fontis nostras pervenit ad aures, dura Medusaei quem praepetis ungula rupit.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 5권 26:4)
Raptor agit currus et nomine quemque vocando exhortatur equos, quorum per colla iubasque excutit obscura tinctas ferrugine habenas, perque lacus altos et olentia sulphure fertur stagna Palicorum, rupta fervenu terra, et qua Bacchiadae, bimari gens orta Corintho, inter inaequales posuerunt moenia portus.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 5권 39:11)
Delia rupit humum;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 5권 57:38)
Sive rudem primos lanam glomerabat in orbes, seu digitis subigebat opus repetitaque longo vellera mollibat nebulas aequantia tractu, sive levi teretem versabat pollice fusum, seu pingebat acu, scires a Pallade doctam.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 6권 3:13)
Doluit successu flava virago et rupit pictas, caelestia crimina, vestes.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 6권 12:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION