라틴어 문장 검색

praebent rupta locum stagna viantibus, riparum in faciem pervia sistitur circumstans vitreis unda liquoribus, dum plebs sub bifido permeat aequore.
(프루덴티우스, Liber Cathemerinon, Hymnus ad incensum lucernae20)
mox patre deterior silvosi habitator Olympi Iuppiter incesta spurcavit labe Lacaenas, nunc bove subvectam rapiens ad crimen amatam, nunc tener ac pluma levior blandosque susurros in morem recinens suave inmorientis oloris, capta quibus volucrem virguncula ferret amorem, nunc foribus surdis, sera quas vel pessulus artis firmarat cuneis, per tectum dives amator imbricibus ruptis undantis desuper auri infundens pluviam gremio excipientis amicae, armigero modo sordidulam curante rapinam conpressu inmundo miserum adficiens catamitum, pelice iam puero magis indignante sorore, haec causa est et origo mali, quod saecla vetusto hospite regnante crudus stupor aurea finxit, quodque novo ingenio versutus Iuppiter astus multiplices variosque dolos texebat, ut illum, vertere cum vellet pellem faciemque, putarent esse bovem, praedari aquilam, concumbere cycnum, et nummos fieri et gremium penetrare puellae, nam quid rusticitas non crederet indomitorum stulta virum, pecudes inter ritusque ferinos dedere sueta animum diae rationis egenum?
(프루덴티우스, Contra Symmachum, 1권41)
"si formam statuae lamnis conmisit aënis lima terens, aut in partem cava membra gravato pondere curvantur, scabra aut aerugo peresam conficit effigiem crebroque foramine rumpit."
(프루덴티우스, Contra Symmachum, 1권141)
respice, num Libyci desistat ruris arator frumentis onerare rates et ad ostia Thybris mittere triticeos in pastum plebis acervos, numne Leontini sulcator solvere campi cesset frugiferas Lilybeo ex litore cumbas, nec det vela fretis Romana nec horrea rumpat Sardorum congesta vehens granaria classis.
(프루덴티우스, Contra Symmachum, 2권, section 2327)
consurgit ad ictus et, quotiens victor ferrum iugulo inserit, illa delicias ait esse suas, pectusque iacentis virgo modesta iubet converso pollice rumpi, ne lateat pars ulla animae vitalibus imis, altius inpresso dum palpitat ense secutor.
(프루덴티우스, Contra Symmachum, 2권, section 2378)
nec tamen his tantam rabiem nascentibus ipse conditor instituit, sed laxa licentia rerum turbavit placidas rupto moderamine leges.
(프루덴티우스, Hamartigenia, section 173)
praepes enim volucres dum pennis transvolat auras, inprovisa venit, nec stridor nuntiat ante adventum leti quam pectoris abdita rumpat, securam penetrans medicato vulnere vitam;
(프루덴티우스, Hamartigenia, section 1135)
nam postquam semine adulto incipiunt calidis corpuscula parva latebris serpere motatumque uterum vibrata ferire, aestuat interno pietatis crimine mater carnificemque gemit damnati conscia sexus progeniem, saepti rumpentem obstacula partus, nam quia nascendi nullus patet exitus, alvus fetibus in lucem nitentibus excruciata carpitur atque viam lacerata per ilia pandit, tandem obitu altricis prodit grex ille dolorum ingressum vitae vix eluctatus et ortum per scelus exculpens;
(프루덴티우스, Hamartigenia, section 1149)
nam carceralis caecitas splendore lucis fulgurat, duplexque morsus stipitis ruptis cavernis dissilit.
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Passio Sancti Vincenti Martyris.83)
sed clausas fores interna rumpunt lumina tenuisque per rimas nitor lucis latentis proditur.
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Passio Sancti Vincenti Martyris.93)
"aut semper illic mobilis incerta per ludibria vagis feretur flatibus squamosa pascens agmina, aut sub fragosis rupibus scabri petrarum murices inter recessus scrupeos discissa rumpent viscera."
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Passio Sancti Vincenti Martyris.132)
dum lacrimans mecum reputo mea vulnera et omnes vitae labores ac dolorum acumina, erexi ad caelum faciem, stetit obvia contra fucis colorum picta imago martyris plagas mille gerens, totos lacerata per artus, ruptam minutis praeferens punctis cutem, innumeri circum pueri, miserabile visu, confossa parvis membra figebant stilis, unde pugillares soliti percurrere ceras scholare murmur adnotantes scripserant.
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Passio Sancti Cassiani Forocorneliensis.4)
"non rupta sulcis dissecatis viscera, animam nec intus abditam rimamini, erumpit unde vox profana in principem?"
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Sancti Romani Martyris contra Gentiles Dicta.1172)
"verbositatis ipse rumpatur locus, scaturrientes perdat ut loquacitas sermonis auras perforatis follibus, quibus sonandi nulla lex ponit modum;"
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Sancti Romani Martyris contra Gentiles Dicta.1218)
per silvas, per saxa ruunt, non ripa retardat fluminis aut torrens oppositus cohibet, prosternunt saepes et cuncta obstacula rumpunt, prona, fragosa petunt, ardua transibunt, scissa minutatim labefacto corpore frusta carpit spinigeris stirpibus hirtus ager.
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Ad Valerianum Episcopum de passione Hippolyti Beatissimi Martyris.34)

SEARCH

MENU NAVIGATION