라틴어 문장 검색

Si magis pus profluit, et caput utique tondendum est et multa calida aqua perfundendum, et gargarizandum, et usque ad lassitudinem ambulandum, et cibo modico utendum est.
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 7장 13:2)
Si crusta est, infundendum est oleum calidum, aut cum melle aerugo uel porri sucus, aut cum mulso nitri paulum.
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 7장 17:3)
tum diu ambulandum, leniterque post unctionem aqua calida caput fouendum.
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 7장 18:6)
Nares uero exculceratas fouere oportet uapore aquae calidae.
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 8장 1:1)
Id et spongia expressa atque admota fit et subiecto uase oris angusti calida aqua repleto.
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 8장 1:2)
Nihilo minus tamen haec temptari possunt, ut caput ad cutem tondeatur adsidueque uehementer perfricetur, multa calida aqua perfundatur, multa dein ambulatio sit, cibus modicus, neque acer neque ualentissimus.
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 8장 2:1)
Puris ulceribus uapor aquae calidae subiciendus est;
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 8장 3:2)
tum extrinsecus admouendus per spongiam uapor aquae calidae, inponendumque ceratum ex cyprino exue irino factum, lanaque id conprehendendum, caputque uelandum est.
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 9장 1:3)
Specillum quoque lana inuolutum in calidum oleum demittitur, eoque ipse dens fouetur.
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 9장 3:1)
extrinsecus is locus uapore calido fouendus;
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 10장 1:2)
Quod si tanta inflammatio est, ut spiritum impediat, in lecto conquiescendum, cibo abstinendum, neque adsumendum quicquam praeter aquam calidam est;
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 10장 3:2)
intrinsecus admouendus sed aliquanto diutius uapor calidus, donec ea suppurent et per se aperiantur.
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 10장 3:6)
deinde ex mulso calido gargarizandum.
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 10장 3:8)
mittenda in balineum iubendaque ibi calida aqua mammas perfundere;
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 11장 4:2)
Quod si duriore id prohibebit, extrinsecus admouendus erit spongia uapor calidus, inponendumque ceratum.
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 13장 2:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION