라틴어 문장 검색

"non iam Aetolo satiabere campo gaudentemque iubam per stagna Acheloia solves, quod superest, caros, i, saltem ulciscere manes aut sequere, extorrem ne tu quoque laeseris umbram captivus tumidumque equitem post Tydea portes."
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 9권102)
"ad cineres saltem supremaque iusta tuorum, saeve, veni, non hic solum accensure nepotem."
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 9권187)
"vade heia, ulciscere ferro nos saltem!"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 10권76)
"arcanae moderatrix Cynthia noctis, si te tergeminis perhibent variare figuris numen et in silvas alio descendere voltu, ille comes nuper nemorumque insignis alumnus, ille tuus, Diana, puer - nunc respice saltem - quaeritur,"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 10권159)
"saltem ne virginis almae sidera, Ledaei videant neu talia fratres."
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 11권62)
"tunc tempus erat, cum sanguis Achivum integer, ire ultro propriamque capessere pugnam, non plebis Danaae florem regumque verendas obiectare animas, ut lamentabile tantis urbibus induerem capiti decus, aspera quando praeteriit virtus, nunc saltem exsolvere fas sit, quae merui, scis namque, socer, licet alta recondas volnera et adflictum generi vereare pudorem:"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 11권71)
"et cunctabitur ultra iste nec adverso nunc saltem Marte vocatus stabit?"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 11권137)
"rogat illa suorum Antigone devota malis suspectaque regi, et tantum tua, dure, soror, saltem ora trucesque solve genas;"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 11권195)
"solvite quaeso manus infestaque vincula tandem dividite, et medium nunc saltem admittite patrem."
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 11권339)
hunc saltem miseris ductor Thebanus honorem largitus Danais, quod non super ipsa iacentum corpora belligeras acies Martemque secundum miscuit;
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 12권342)
Sed cum Larentinam publicum scortum, velim saltim Laidem aut Phrynen, inter Iunones et Cereres et Dianas adoretis, cum Simonem Magum statua et inscriptione Sancti Dei inauguratis, cum de paedagogiis aulicis nescio quem synodi1 deum facitis, licet non nobiliores dei veteres tamen contumeliam a vobis deputabunt hoc et aliis licuisse quod solis antiquitas contulit.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 13장 8:3)
unde illis et generis magnitudo et regni sublimitas floruit et tanta felicitas, ut de dei vocibus, quibus edocebantur, de promerendo deo et non offendendo praemonerentur.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 21장 4:2)
Dispersi, palabundi, et soli et caeli sui extorres vagantur per orbem sine homine, sine deo rege, quibus nec advenarum iure terram patriam saltim vestigio salutare conceditur.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 21장 5:2)
suae saltim ignominiae et damnationis notam refutent.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 23장 14:1)
Et tamen quod facinus admittit qui magis ad Caesarem promerendum et operam et spem suam transfert nec appellationem dei ita ut imperatoris in aliquo principe confitetur, cum capitale esse iudicetur alium praeter Caesarem et dicere et audire?
(테르툴리아누스, Apologeticum, 24장 4:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION