라틴어 문장 검색

Legisse apud philosophum Graecum memini (ni fallor, ille Aristoteles fuit in libro quem de ebrietate conposuit) mulieres raro in ebrietatem cadere, crebro senes:
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, VI. 15:1)
Si volentibus vobis erit, inquit, in medium profero quae de hac eadem causa apud Ateium Capitonem pontificii iuris inter primos peritum legisse memini:
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, XIII. 11:2)
Nec, qualem meminere, vident:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 1권 5:46)
Meque ipsum memini, caesi deformia fratris Ora rogo cupidum vetitisque imponere flammis, Omnia Sullanae lustrasse cadavera pacis, Perque omnes truncos, cum qua cervice recisum Conveniat, quaesisse caput.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 2권 2:74)
Cum dira voluntas Ense subit presso, et galeae texere pudorem, Quis conferre duces meminit?
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 4권 6:78)
dedit ille minas impellere belli, Ut Salaminiacum meminit mare:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 5권 2:16)
Haec est illa dies, mihi quam Rubiconis ad undas Promissam memini, cuius spe movimus arma, In quam distulimus vetitos remeare triumphos.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 7권 3:21)
Sed meminit, nondum satiata caedibus ira, Cives esse suos.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 7권 8:45)
Nunc et Corycias classes, et Pontica signa Deiectum meminisse piget.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 8권 1:11)
519 Caesar in summis periculus meminit Scaevae illius fortissimi (VI.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 10권24)
Si memini, fuerant tibi quattuor, Aelia, dentes:
(마르티알리스, 에피그램집, 1권, XIX1)
Noli ergo, si tibi videtur, rem facere ridiculam et in toga saltantis inducere per- sonam.
(마르티알리스, 에피그램집, 2권, poem pr8)
Declamas belle, causas agis, Attice, belle, Historias bellas, carmina bella facis, Componis belle mimos, epigrammata belle, Bellus grammaticus, bellus es astrologus, Et belle cantas et saltas, Attice, belle, Bellus es arte lyrae, bellus es arte pilae.
(마르티알리스, 에피그램집, 2권, VII1)
Ipse iubet mortis te meminisse deus.
(마르티알리스, 에피그램집, 2권, LIX5)
sed te, mihi crede, memento Nunc in pellicula, Cerdo, tenere tua.
(마르티알리스, 에피그램집, 3권, XVI5)

SEARCH

MENU NAVIGATION