라틴어 문장 검색

ego vero Solonis, popularis tui et ut puto etiam mei, legem neglegam, qui capite sanxit si qui in seditione non alterius utrius partis fuisset, et, nisi si tu aliter censes, et hinc abero et illim.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER DECIMVS AD ATTICVM, letter 1 4:4)
illum circumire veteranos ut acta Caesaris sancirent idque se facturos esse iurarent, ut castra omnes haberent eaque duoviri omnibus mensibus inspicerent.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER QVARTVS DECIMVS AD ATTICVM, letter 21 4:5)
et tu etiam scire quo die Olympia cum mysteria scilicet.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER QVINTVS DECIMVS AD ATTICVM, letter 25 2:9)
Gaius enim Marius, cum in Cappadocia esset, lege Domitia factus est augur nec quo minus id postea liceret ulla lex sanxit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스와 주고 받은 편지들, LIBER PRIMVS, letter 5 5:4)
comitialibus diebus qui Quirinalia sequuntur Appius interpretatur non impediri se lege Pupia quo minus habeat senatum et, quod Gabinia sanctum sit, etiam cogi ex K. Febr.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 퀸투스와 주고 받은 편지들, LIBER SECVNDVS, letter 11 3:1)
'Non solemus' inquit 'ostendere'. Quae sunt tandem ista mysteria, aut cur celatis quasi turpe aliquid sententiam vestram?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 81:3)
Vt vero iniit magistratum, non dicam quid egit prius, sed quid omnino egit aliud nisi ut me conservato vestram in posterum dignitatem auctoritatemque sanciret?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATIO CVM SENATVI GRATIAS EGIT, 4장 1:4)
sapienter fecisse dicitur, cum de eo nihil sanxerit quod antea commissum non erat, ne non tam prohibere quam admonere videretur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 로스키우스 변호문, 25장 1:4)
idque cum multis aliis rebus, tum e pontificio iure et e caerimoniis sepulcrorum intellegi licet, quas maxumis ingeniis praediti nec tanta cura coluissent nec violatas tam inexpiabili religione sanxissent, nisi haereret in eorum mentibus mortem non interitum esse omnia tollentem atque delentem, sed quandam quasi migrationem commutationemque vitae, quae in claris viris et feminis dux in caelum soleret esse, in ceteris humi retineretur et permaneret tamen.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 1권 27:1)
Cretum quidem leges, quas sive Minos sanxit de Iovis quidem sententia, ut poëtae ferunt, itemque Lycurgi laboribus erudiunt iuventutem, venando currendo, esuriendo sitiendo, algendo aestuando.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 2권 34:1)
quod ne liceret fieri ad alterius iniuriam, lege sanxerunt.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 4권 4:2)
et quidem ipsam illam iram centurio habeat aut signifer vel ceteri, de quibus dici non necesse est, ne rhetorum aperiamus mysteria.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 4권 55:18)
308 15 348 16 359 8 368 22 (conscientiae) 383 11 moventia (προτρεπτικά) 434 25 mulierositas (φιλογυνία) 373 6 multitudinis iudicium 274 19 313 8 v. fama popularis mundus 251 18253 1 mysteria 232 4 Natura omnia in suo genere perfecta creat 421 1422 3 - naturae cognitio 241 28, explicatio 435 4 - naturae prima bona (Fischer p. 97) 442 26 contra naturam 288 19 295 5.6 336 8 366 22 388 8 - alienum natura 314 20 - secundum naturam 401 1 quinta natura Aristotelis 228 19 238 4 250 9 = φύσισ opp.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, INDICES, II. RES MEMORABILES ET VOCABULA MEMORABILIA.139)
Et unam, sanctam, catholicam et apostolicam Ecclesiam.
(기도문, 사도신경14)
Humana effodiens ossa thesaurum canis Invenit, et violarat quia Manes deos, Iniecta est illi divitiarum cupiditas, Poenas ut sanctae Religioni penderet.
(파이드루스, 이솝 우화, Liber Primus, Canis et thesaurus et vulturius.2)

SEARCH

MENU NAVIGATION