라틴어 문장 검색

At illud plane ad miraculum proxime accedit (quocum claudam hunc de primo amicitiae fructu sermonem), nimirum istam cum amicis communicationem contrarios duos effectus producere.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXVII. DE AMICITIA 5:8)
Medicationem si omnino fugias valetudine utens bona, corpori ingratior accedet sum necessitas ingruerit.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXX. DE REGIMINE VALETUDINIS 1:16)
Fingunt poetae Plutum (qui divitias sonat) a Iove missum claudicare et tardigradum esse, a Plutone autem currere et pedibus celerem, innuentes divitias bonis artibus et iusto labore partas tarde accedere, sed per mortem aliorum advenientes (veluti ex haereditatibus, testamentis, aut similibus) praecipitanter ruere.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXXIV. DE DIVITIIS 1:23)
Ei proxime accedit rosa moschata.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XLIV. [ = English XLVI] DE HORTIS 3:7)
Fruticetum autem, quod tertiam totius horti partem posuimus, velim ut ad similitudinem naturalis deserti prope accedat.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XLIV. [ = English XLVI] DE HORTIS 7:2)
Cui rei accedit remedium praesentaneum ut quis utatur (quod Consalvus dicere solebat) tela honoris crassiore.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, LV. [ = English LVII] DE IRA 5:11)
Deque sua parte clam iecit in illius arte, Vasque suo texit uelamine sicque recessit, Rursus ut huc tandem uenientibus hic ad eandem Cercior accedat, socio pars altera cedat.
(BALDO, NOUUS ESOPUS, VII. De fraudulento, qui sua fraude decipitur 8:2)
Quo uir ut accessit simplex, dum talia nescit, Vas uidet addictum sibi ueste sodalis amictum;
(BALDO, NOUUS ESOPUS, VII. De fraudulento, qui sua fraude decipitur 8:3)
Cominus accessit, mox sector ut inde recessit, Incubuitque super temptatque, quod hic quoque nuper, Dumque sedendo secat lignum, quod forte patebat, Testiculos rima concluserat eius in ima.
(BALDO, NOUUS ESOPUS, VIII. De simia, que secare uoluit 9:3)
Cuius dum fauces artaret callidus auceps Insitus et reti foret in discrimine leti, Accedens iuxta, mus temptat soluere frustra;
(BALDO, NOUUS ESOPUS, XVIII. De mure et gatto 19:5)
Cuius conatus cohibens canis hic simulatus, Impiger accessit uiolentus eumque lacessit, Captus ut hac larua fugitando coinquinet arua;
(BALDO, NOUUS ESOPUS, XXIII. De ariete canem simulante 24:9)
Ad quod ut accessit rostrumque famelica pressit, Tristior inde redit, delusam se quia credit.
(BALDO, NOUUS ESOPUS, XXXII. De uulpe et ibide 35:3)
Ne sis incredibilis timori Domini et ne accesseris ad illum duplici corde.
(불가타 성경, 집회서, 1장36)
quoniam accessisti maligne ad timorem Domini, et cor tuum plenum est dolo et fallacia.
(불가타 성경, 집회서, 1장40)
et, si accesseris ad illum, noli aliquid committere, ne forte auferat vitam tuam.
(불가타 성경, 집회서, 9장19)

SEARCH

MENU NAVIGATION