라틴어 문장 검색

quid, si per quindecim annos, grande mortalis aevi spatium, multi fortuitis casibus, promptissimus quisque saevitia principis interciderunt, pauci et, ut ita dixerim, non modo aliorum sed etiam nostri superstites sumus, exemptis e media vita tot annis, quibus iuvenes ad senectutem, senes prope ad ipsos exactae aetatis terminos per silentium venimus?
(코르넬리우스 타키투스, 아그리콜라 전기, 3장 2:1)
idem praeturae tenor et silentium;
(코르넬리우스 타키투스, 아그리콜라 전기, 6장 4:1)
et longinquitas ac secretum ipsum quo tutius, eo suspectius.
(코르넬리우스 타키투스, 아그리콜라 전기, 31장 4:2)
frustra studia fori et civilium artium decus in silentium acta, si militarem gloriam alius occuparet;
(코르넬리우스 타키투스, 아그리콜라 전기, 39장 3:2)
talibus curis exercitus, quodque saevae cogitationis indicium erat, secreto suo satiatus, optimum in praesentia statuit reponere odium, donec impetus famae et favor exercitus languesceret:
(코르넬리우스 타키투스, 아그리콜라 전기, 39장 4:1)
mox attritis opibus, lubrico statu, suspecta etiam Claudii iracundia, in secretum Asiae sepositus tam prope ab exule fuit quam postea a principe.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 10장4)
palam laudares, secreta male audiebant:
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 10장8)
et rumoribus nihil silentio transmittentium, quia Vinio vidua filia, caelebs Otho, gener ac socer destinabantur.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 13장6)
circumsteterat interim Palatium publica expectatio, magni secreti impatiens;
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 17장7)
per ceteros maestitia ac silentium, tamquam usurpatam etiam in pace donativi necessitatem bello perdidissent.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 18장8)
multos secreta Poppaeae mathematicos, pessimum principalis matrimonii instrumentum, habuerant:
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 22장3)
totidem ferme milites in itinere adgregantur, alii conscientia, plerique miraculo, pars clamore et gladiis, pars silentio, animum ex eventu sumpturi.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 27장5)
non tumultus, non quies, quale magni metus et magnae irae silentium est.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 40장3)
Inferioris tamen Germaniae legiones sollemni kalendarum Ianuariarum sacramento pro Galba adactae, multa cunctatione et raris primorum ordinum vocibus, ceteri silentio proximi cuiusque audaciam expectantes, insita mortalibus natura, propere sequi quae piget inchoare.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 55장1)
secretis eum criminationibus infamaverat Fabius ignarum et, quo incautior deciperetur, palam laudatum.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 64장15)

SEARCH

MENU NAVIGATION