라틴어 문장 검색

Aspice impudicitiam deiectam a castitate, perfidiam caesam a fide, saevitiam a misericordia contusam, petulantiam a modestia adumbratam, et tales sunt apud nos agones, in quibus ipsi coronamur.
(테르툴리아누스, De Spectaculis, 29장 2:4)
adeo ut, cessante per omnia saeuitia tempestatis, secundi nos uenti ad terram usque per plana maris terga comitarentur.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUINTUS., CAP. I. 1:4)
Quid tibi saevitiae mecum est?
(티불루스, Elegiae, 1권, poem 62)
casibus deinde variis Antenorem cum multitudine Enetum, qui seditione ex Paphlagonia pulsi et sedes et ducem rege Pylaemene ad Troiam amisso quaerebant, venisse in intimum maris Hadriatici sinum, euganeisque, qui inter mare Alpesque incolebant, pulsis, Enetos Troianosque eas tenuisse terras.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 18:1)
demarati Corinthii filius erat, qui ob seditiones domo profugus cum Tarquiniis forte consedisset, uxore ibi ducta duos filios genuit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 360:1)
nam cum velut posito bello fundamentis templi iaciendis aliisque urbanis operibus intentum se esse simularet, Sextus filius eius, qui minimus ex tribus erat, transfugit ex composito Gabios, patris in se saevitiam intolerabilem conquerens:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 538:1)
seditio inter belli pacisque auctores orta in Sabinis aliquantum inde virium transtulit ad Romanos.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 171:1)
nullo loco deest seditionis voluntarius comes;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 247:2)
Claudius, ad comprimendam seditionem intervenissent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 249:2)
cum circumstaret cotidiana licentia accensa, arripi unum insignem ducem seditionum iussit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 290:1)
ne praedictum negetis, patres conscripti, adest ingens seditio.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 303:2)
privatus potius quam dictator seditioni interero.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 340:6)
quo facto maturata est seditio.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 344:1)
comparando hinc quam intestina corporis seditio similis esset irae plebis in patres, flexisse mentes hominum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 354:1)
in his Sicinium fuisse, seditionis auctorem:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 357:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION