라틴어 문장 검색

ille tamen, modo saxa iugis fugientia ruptis miratus, modo nubigenas e montibus amnes aure pavens passimque insano turbine raptas pastorum pecorumque domos, non segnius amens incertusque viae per nigra silentia vastum haurit iter;
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 1권126)
mox ut iactis sermonibus irae intumuere satis, tum vero erectus uterque exsertare umeros undamque lacessere pugnam, celsior ille gradu procera in membra simulque integer annorum, sed non et viribus infra Tydea fert animus, totosque infusa per artus maior in exiguo regnabat corpore virtus, iam crebros ictus ora et cava tempora circum obnixi ingeminant, telorum aut grandinis instar Riphaeae, flexoque genu vacua ilia fundunt.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 1권137)
non segnior ardet huc illuc clipeum obiectam, seque ipse recedens circuit, interdum trepidis occurrit et instat spicula devellens, clipeo quae plurima toto fixa tremunt armantque virum saepe aspera passum volnera, sed nullum vitae in secreta receptum nee mortem sperare valet.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 2권235)
"heu segnes, quorum labor haeret in uno, si conserta manus."
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 3권12)
curribus innumeris late putria arva lacessunt et bellis armenta domant:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 4권103)
"hoc segnior arcus difficilesque manus et nullo in vulnere certae."
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 4권150)
"atque illae non segnius omnes erumpunt tectis, summasque ad Pallados arces impetus:"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 5권46)
"qua pace feras volucresque iugari mos datus, heu segnes!"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 5권57)
"Elymum temeraria Gorge evinctum ramis altaque in mole tapetum efflantem somno crescentia vina superstans vulnera disiecta rimatur veste, sed illum infelix sopor admota sub morte refugit, turbidus incertumque oculis vigilantibus hostem occupat amplexu, nec segnius illa tenentis pone adigit costas, donec sua pectora ferro tangeret, is demum sceleri modus;"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 5권92)
"ambiguo visus errore lacessunt Oebalidae gemini;"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 5권157)
ceu primum ausurae trans alta ignota biremes, seu Tyrrhenam hiemem, seu stagna Aegaea lacessant, tranquillo prius arma lacu clavumque levesque explorant remos atque ipsa pericula discunt;
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 6권8)
tardumque Cydona lacessit Hippodamus, variumque Thoas rogat ire Podarcen.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 6권184)
volat ocior euro, ceu modo carceribus dimissus in arva solutis, verberibusque iubas et terga lacessit habenis increpitans Caerumque levem Cygnumque nivalem.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 6권201)
sic ubi tranquillo perlucent sidera ponto vibraturque fretis caeli stellantis imago, omnia clara nitent, sed clarior omnia supra Hesperos exercet radios, quantusque per altum aethera, caeruleis tantus monstratur in undis, proximus et forma nec multum segnior Idas cursibus atque aevo iuxta prior;
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 6권223)
non secus ingentes artus praecelsus Agylleus sponte premit parvumque gemens duplicatur in hostem, et iam alterna manus frontemque umerosque latusque collaque pectoraque et vitantia crura lacessit.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 6권334)

SEARCH

MENU NAVIGATION