라틴어 문장 검색

Si tamen carbunculus in exteriore palpebrae parte est, ad cataplasmata aptissimum est lini semen ex mulso coctum;
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, VI De oculorum morbis. 35:8)
Quidam contrito semini portulacae mel adjiciunt eatenus, ne id ex specillo destillet, eoque inungunt.
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, VI De oculorum morbis. 80:6)
aut panacis, papaveris lacrimae, peucedani, uvae taminiae sine seminibus pares portiones conteruntur:
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, IX De dentium dolore. 3:5)
Quod si dolor eximi eum cogit, et piperis semen cortice liberatum, et eodem modo bacca hederae conjecta in id foramen dentem findit, isque per testas excidit:
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, IX De dentium dolore. 6:1)
deinde ipse quoque medicamentis urendus, maximeque chalcitide cum melle, aut aerugine cum cocto melle, aut ovillo stercore fricto et contrito cum eodem melle.
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, XVIII De obscoenarum partium vitiis. 19:5)
aut lini semen frictum, contritum, et in mulso coctum;
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, XVIII De obscoenarum partium vitiis. 21:5)
At si iidem induruerunt, imponi debet lini vel foeni graeci semen ex mulso coctum;
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, XVIII De obscoenarum partium vitiis. 21:8)
uvae taminiae sine seminibus p. )-(. IV.
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, XVIII De obscoenarum partium vitiis. 22:5)
Nonnumquam autem stercore accepto vastius tumet, retroque compelli non potest:
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, XVIII De testiculorum morbis. 5:8)
quae ex stercore, ex cruditate eo delapso, fere accidunt, scalpellum adhiberi sine pernicie non posse manifestum est:
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, XX De intestini in scrotum devoluti curatione. 2:2)
Eodem vero tempore superhabendum cataplasma ex lini semine, quod ante aliquis ex mulso decoxerit.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, XX De intestini in scrotum devoluti curatione. 3:1)
quo fit, ut nervi sub occipitio extendantur, mentum pectori agglutinetur, neque bibere is, neque loqui possit, interdum sine voluntate semen emittat:
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, XIII De capite luxato. 1:3)
nasci tum decolor imber infantumque novi vultus et dissona partu semina, tum lapidum fletus armentaque vulgo ausa loqui mediisque ferae se credere muris;
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Posterior 2:29)
namque ferunt geminos uno de semine fratres Iapetionidas generis primordia nostri dissimili finxisse manu:
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Posterior 2:284)
procul audiant Hiberi, fluit unde semen aulae, ubi plena laurearum imperio feta domus vix numerat triumphos.
(클라우디아누스, Fescennina de Nuptiis Honorii Augusti 2:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION