라틴어 문장 검색

Pisonem ferunt statim intuentibus et mox coniectis in eum omnium oculis nullum turbati aut exultantis animi motum prodidisse.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 17장1)
consultatum inde, pro rostris an in senatu an in castris adoptio nuncuparetur.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 17장4)
apud frequentem militum contionem imperatoria brevitate adoptari a se Pisonem exemplo divi Augusti et more militari, quo vir virum legeret, pronuntiat.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 18장4)
Inde apud senatum non comptior Galbae, non longior quam apud militem sermo:
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 19장1)
Pisonis comis oratio.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 19장2)
nec aliud sequenti quadriduo, quod medium inter adoptionem et caedem fuit, dictum a Pisone in publico factumve.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 19장5)
legati quoque (nam senatus electionem Galbae permiserat) foeda inconstantia nominati, excusati, substituti, ambitu remanendi aut eundi, ut quemque metus vel spes impulerat.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 19장10)
Interea Othonem, cui compositis rebus nulla spes, omne in turbido consilium, multa simul extimulabant, luxuria etiam principi onerosa, inopia vix privato toleranda, in Galbam ira, in Pisonem invidia;
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 21장1)
proinde agendum audendumque, dum Galbae auctoritas fluxa, Pisonis nondum coaluisset.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 21장7)
Piso pro gradibus domus vocatos in hunc modum adlocutus est:
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 29장3)
patris et senatus et ipsius imperii vicem doleo, si nobis aut perire hodie necesse est aut, quod aeque apud bonos miserum est, occidere.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 29장6)
si res publica et senatus et populus vacua nomina sunt, vestra, commilitones, interest ne imperatorem pessimi faciant.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 30장11)
praemissus tamen in castra Piso, ut iuvenis magno nomine, recenti favore et infensus Tito Vinio, seu quia erat seu quia irati ita volebant;
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 34장2)
vixdum egresso Pisone occisum in castris Othonem vagus primum et incertus rumor:
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 34장4)
idem senatus, idem populi Romani animus est:
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 38장3)

SEARCH

MENU NAVIGATION