라틴어 문장 검색

itaque servitiis ex Achaia fugientibus receptaculum Macedonia erat, quia, cum finibus suis iis interdixissent, intrare regni terminos ipsi non audebant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLI 263:1)
Dolor nos admonet fidei servitium pro bono communi semper esse spei servitium, quae in futurum prospicit, dum scimus tantum a Deo, ex futuro quod de Iesu resuscitato venit, nostram societatem firma stabiliaque fundamenta invenire posse.
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 111:1)
Etenim si ipsi cum servitio suo non assurgant, operam dabunt ut servitium suum cum ipsis corruat.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXXV. [= English XXXVI] DE AMBITIONE 1:9)
servitio enixae tulimus hoc est pertulimus, donec in servitio positae eniteremur.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM TERTIVM COMMENTARIVS., commline 3271)
ultionis contumeliosissimum genus est non esse visum dignum, ex quo peteretur ultio.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber II 177:5)
Verum quid vobis et mihi, Tyrus et Sidon et omnes termini Philisthaeae? Numquid ultionem vos reddetis mihi? Et si ulciscimini vos contra me, cito velociter reddam ultionem vestram super caput vestrum.
(불가타 성경, 요엘서, 4장4)
et ferunt fabulae Titanas ab irata contra deos Terra ad eius ultionem creatos, unde et Titanes dicti sunt ἀπο` τῆσ τίσεωσ, id est ab ultione.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SEXTVM COMMENTARIVS., commline 5803)
At Agrippina, quamquam defessa luctu et corpore aegro, omnium tamen quae ultionem morarentur intolerans ascendit classem cum cineribus Germanici et liberis, miserantibus cunctis quod femina nobilitate princeps, pulcherrimo modo matrimonio inter venerantis gratantisque aspici solita, tunc feralis reliquias sinu ferret, incerta ultionis, anxia sui et infelici fecunditate fortunae totiens obnoxia.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 75장1)

SEARCH

MENU NAVIGATION