라틴어 문장 검색

it iuxta comes Euryalus, quo pulchrior alter non fuit Aeneadum Troiana neque induit arma, ora puer prima signans intonsa iuventa.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 9권 8:2)
Turnus ut infractos adverso Marte Latinos defecisse videt, sua nunc promissa reposci, se signari oculis, ultro implacabilis ardet attollitque animos.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 12권 1:1)
MenalcasDic, quibus in terris inscripti nomina regum nascantur flores, et Phyllida solus habeto.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 전원시, ECLOGA III. MENALCAS, DAMOETAS, PALAEMON86)
ne signare quidem aut partiri limite campum fas erat:
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 1권 4:4)
Quin etiam caeli regionem in cortice signant, ut, quo quaeque modo steterit, qua parte calores Austrinos tulerit, quae terga obverterit axi, restituant:
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 2권 11:5)
Frigora nec tantum cana concreta pruina aut gravis incumbens scopulis arentibus aestas, quantum illi nocuere greges durique venenum dentis et admorso signata in stirpe cicatrix.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 2권 18:3)
atque illis iam saepe rotae ducantur inanes per terram et summo vestigia pulvere signent;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 3권 7:6)
Absint et picti squalentia terga lacerti pinguibus a stabulis meropesque aliaeque volucres et manibus Procne pectus signata cruentis;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 4권 2:2)
licuit semperque licebit signatum praesente nota producere nomen.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, De Arte Poetica liber 2:6)
reddere qui voces iam scit puer et pede certo signat humum, gestit paribus conludere et iram colligit ac ponit temere et mutatur in horas.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, De Arte Poetica liber 6:3)
Ut proficiscentem docui te saepe diuque, Augusto reddes signata volumina, Vini, si validus, si laetus erit, si denique poscet;
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Epistles, 1권, poem 131)
quo quidem ita severe sunt usi veteres grammatici, ut non versus modo censoria quadam virgula notare et libros, qui falso viderentur inscripti, tanquam subditos summovere familia permiserint sibi, sed auctores alios in ordinem redegerint, alios omnino exemerint numero.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 121:2)
sed mihi locum signare satis est, non enim doceo, sed admoneo docturos.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 135:4)
qui vero talia libris complexi sunt, sua ipsi inscripserunt;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 256:1)
sed non omnia nos ducentes ex Graeco sequuntur sicut ne illos quidem, quotiens utique suis verbis signare nostra voluerunt.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 204:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION