라틴어 문장 검색

an tu in soritis poteris hoc cum voles, ille in reliquis rebus non poterit eodem modo insistere, praesertim cum possit sine adsensione ipsam veri similitudinem non inpeditam sequi.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 143:8)
tum cum plane conpresserat pugnumque fecerat, conprensionem illam esse dicebat, qua ex similitudine etiam nomen ei rei, quod ante non fuerat, κατάλημψιν imposuit;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 195:5)
sophistarum, de quibus supra dixi, magis distinguenda similitudo videtur, qui omnes eosdem volunt flores quos adhibet orator in causis persequi.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 19장 5:1)
Translata dico, ut saepe iam, quae per similitudinem ab alia re aut suavitatis aut inopiae causa transferuntur;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 27장 1:3)
quibus sic abundabit, ut verbum ex ore nullum nisi aut elegans aut grave exeat, ex omnique genere frequentissimae translationes erunt, quod eae propter similitudinem transferunt animos et referunt ac movent huc et illuc, qui motus cogitationis celeriter agitatus per se ipse delectat.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 39장 1:4)
ut comparet similitudines;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 40장 2:7)
At comicorum senarii propter similitudinem sermonis sic saepe sunt abiecti, ut non numquam vix in eis numerus et versus intellegi possit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 55장 2:5)
Sunt enim qui iambicum putent, quod sit orationis simillimus, qua de causa fieri ut is potissimum propter similitudinem veritatis adhibeatur in fabulis, quod ille dactylicus numerus hexametrorum magniloquentiae sit accommodatior.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 57장 1:2)
Nec in numeris magis quam in reliquis ornamentis orationis, eadem cum faciamus quae poetae, effugimus tamen in oratione poematis similitudinem.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 59장 3:2)
Nam alia coniugata appellamus, alia ex genere, alia ex forma, alia ex similitudine, alia ex differentia, alia ex contrario, alia ex adiunctis, alia ex antecedentibus, alia ex consequentibus, alia ex repugnantibus, alia ex causis, alia ex effectis, alia ex comparatione maiorum aut parium aut minorum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 토피카, 3장 1:3)
a similitudine hoc modo:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 토피카, 3장 5:1)
Formas qui putat idem esse quod partis, confundit artem et similitudine quadam con- turbatus non satis acute quae sunt secernenda distinguit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 토피카, 7장 1:7)
saepe etiam definiunt et oratores et poetae per translationem verbi ex similitudine cum aliqua suavitate.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 토피카, 7장 2:1)
similitudo sequitur, quae late patet, sed oratoribus et philosophis magis quam vobis.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 토피카, 10장 1:1)
sunt enim similitudines quae ex pluribus conlationibus perveniunt quo volunt hoc modo:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 토피카, 10장 2:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION