라틴어 문장 검색

Princeps ergo et dominus praesidii hanc honorifice tractari jussit, dum videret si in ejus redemptione aliquid magni pretii consequeretur.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER V 10:5)
- De inimicitiis inter Brodoan de Alapia et principem Hasart.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER V 11:2)
et praedam de Alapia civitate magna Brodoan, cujusdam principis Turcorum, saepius abduxit, insequentes ad excutienda spolia frequenter captivabat, aut victos detruncabat.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER V 12:2)
Erant enim ad invicem, inter Brodoan de Alapia et principem de Hasart, odium et graves inimicitiae.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER V 12:3)
Hoc comperto, princeps Hasart anxie meditatur, qualiter vires auxiliares acciret, cum quibus occurrere congregatis tot millibus Brodoan valeret.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER V 12:5)
Ad haec inter diversa colloquia quae fiebant, miles Turcus, qui Christianam duxerat uxorem, instinctu ejusdem conjugis sic principem Hasart adhortatur, dicens:
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER V 14:1)
- Legatio principis Hasart ad Godefridum ducem, et quomodo dux haesitat cum Turcis foedus inire.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER V 15:2)
Comperimus enim quomodo vir et princeps potens es viribus, et quod auxilium ferre vales tibi confoederatis, et nulla levitate a fidei tuae vinculo poteris resolvi.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER V 16:3)
Cui non in alio auxilio Turcorum principum occurrere et resistere decrevi, sed in manu tua, si credere mihi et succurrere non recuses.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER V 16:6)
Princeps autem de Hasart ex more solito aves domesticas pie suscipiens, chartas intitulatas a caudis earum solvit, secreta ducis Godefridi perlegit, diem adventus sui ad auxilium, et in quantis millibus Christiani exercitus subveniret, pernoscit.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER V 18:12)
At Boemundus et Reymundus vehementi invidia indignati sunt, quod ipse princeps de Hasart primum [0518B] ad Godefridum mittens, foedus inierit, filiumque suum sibi obsidem mutuae fidei dederit:
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER V 20:5)
Dux, jam itinere unius diei expleto, videns quod principes hi prae invidia remanserant, nec blandis monitis nec humili prece flecti poterant ut venirent, iterato eis legationem misit, in hunc modum locutus:
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER V 22:1)
Erat numerus congregatorum principum et eorum exercitus triginta [0518D] millia virorum pugnatorum.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER V 22:7)
- A principe Hasart cum magna gratiarum actione suscipitur dux Godefridus:
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER V 23:2)
Quibus princeps illius cum trecentis, galea et lorica fulgenti opertis, occurrit, multas gratiarum actiones referens duci super omnibus quae ejus auxilio adversus inimicorum vires victrices illis contigerunt.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER V 24:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION