라틴어 문장 검색

Si propter officium clericatus aut vidua tibi visitatur aut virgo, numquam domum solus introeas talesque habeto socios, quorum contubernio non infameris.
(히에로니무스, 편지들, Ad Nepotianum Phesbyterum 5:32)
Habeat et in discendo socias, quibus invideat, quarum laudibus mordeatur.
(히에로니무스, 편지들, Ad Laetam De Institutione Filiae 4:9)
talem et socium habuit et magistrum, qui egentium famem suas fecit esse divitias et miseris derelicta in suam miseriam tenuit.
(히에로니무스, 편지들, Ad Rusticum Monachum 10:4)
Cumque et illam et te ad beati Pauli basilicam barbari deduxissent, ut vel salutem vobis ostenderet vel sepulchrum, in tantam laetitiam dicitur erupisse, ut gratias ageret Deo, quod te sibi integram reservasset, quod pauperem illam non fecisset captivitas, sed invenisset, quod egeret cotidiano cibo, quod saturata Christo non sentiret esuriem, quod et voce et opere loqueretur:
(히에로니무스, 편지들, Ad Principiam Virginem De Vita Sanctae Marcellae 13:7)
Expectata diu tandem provincia cum te rectorem accipiet, pone irae frena modumque, pone et avaritiae, miserere inopum sociorum:
(유베날리스, 풍자, 3권, Satura VIII39)
Praeterea minimus gelido iam in corpore sanguis febre calet sola, circumsilit agmine facto morborum omne genus, quorum si nomina quaeras, promptius expediam quot amaverit Opapia moechos, quot Themison aegros autumno occident uno, quot Basilus socios, quot circumscripserit Hirrus pupillos;
(유베날리스, 풍자, 4권, Satura X94)
Sed rex callidus ubi inclinare socios ad hostem videt, tollit animos, quasi man- dasset:
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, A Romulo tempora regum septem 37:1)
Liber iam hinc populus Romanus prima adversus exteros arma pro libertate corripuit, mox pro finibus, deinde pro sociis, tum gloria et imperio, lacessentibus adsidue usquequaque finitimis;
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, DE MUTATIONE REI PUBLICAE 6:1)
Pro sociis ac foederatis Romanus intervenit;
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, BELLUM GALLICUM 6:2)
Precibus deinde Campaniae motus non pro se, sed eo speciosius pro sociis Samnitas invadit.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, BELLUM SAMNITICUM 1:1)
- nisi quod ultro persequi socios hostium placuit.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, BELLUM PICENS 1 1:2)
itaque ad auditum sociae civitatis obsidium, memores icti cum Poenis quoque foederis, non statim ad arma pro-currunt, dum prius more legitimo queri malunt.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, BELLUM PUNICUM SECUNDUM. 5:2)
Causa coepit a foedere Philippi, quo rex iam pridem dominantem in Italia Annibalem sibi socium iunxerat;
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, BELLUM MACEDONICUM PRIMUM 4:1)
sed huic ut bono socioque regi favebatur.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, BELLUM PUNICUM TERTIUM 4:2)
Segidenses, socios et consanguineos suos, Romanorum manibus elapsos, exceperant.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, BELLUM NUMANTINUM 3:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION