라틴어 문장 검색

quae silvas et aves saxaque traxerat ars, quae praebuerat fluminibus moras, ad cuius sonitum constiterant ferae, mulcet non solitis vocibus inferos et surdis resonat clarius in locis, deflent Eurydicen Threiciae nurus, deflent et lacrimis difficiles dei, et qui fronte nimis crimina tetrica quaerunt ac veteres excutiunt reos flentes Eurydicen iuridici sedent, tandem mortis ait 'vincimur' arbiter, 'evade ad superos, lege tamen data:
(세네카, Hercules Furens 8:25)
felix, felix, cum silva domus nostra feretur, patrioque sedens ales in agro referam qnerulo murmure casus volucremque Iolen fama loquetur.
(세네카, Hercules Oetaeus 3:11)
dedit illa graves improba poenas per tam longos ducta timores, cum duo montes, claustra profundi, hinc atque illinc subito impulsu velut aetherio gemerent sonitu, nubesque ipsas mare deprensum spargeret austris.
(세네카, 메데아 6:11)
sola in vacuo nemore et tenui ramo pendens querulo possem gutture maestum fundere murmur.
(세네카, 옥타비아 14:12)
vultus furore torvus atque oculi truces, gemitus et altum murmur, et gelidus fluit sudor per artus, spumat et volvit minas ac mersus alte magnus exundat dolor.
(세네카, 오이디푸스 12:2)
tum silva gemit murmure saevo.
(세네카, 파이드라 4:38)
iam silet murmur grave classicorum,
(세네카, Thyestes 587:1)
querulum cucurrit murmure incerto caput.
(세네카, Thyestes 744:1)
tune audire potes vesani murmura ponti fortis, et in dura nave iacere potes?
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 1권, poem 8a4)
cuius ut accensae Dryades candore puellae miratae solitos destituere choros prolapsum et leviter facili traxere liquore, tum sonitum rapto corpore fecit Hylas.
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 1권, poem 2019)
' crede mihi, quamvis contemnas murmura famae, hic tibi pallori, Cynthia, versus erit.
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 2권, poem 519)
vidistis toto sonitus percurrere caelo, fulminaque aetheria desiluisse domo:
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 2권, poem 1629)
saepe vago Asopi sonitu permota fluentis credebat dominae pone venire pedes.
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 3권, poem 1519)
ac veluti, magnos cum ponunt aequora motus, Eurus et adversus desinit ire Noto, litore sollicito sonitus rarescit harenae, sic cadit inflexo lapsa puella genu.
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 3권, poem 1521)
quid tum Roma fuit, tubicen uicina Curetis cum quateret lento murmure saxa Iouis?
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 4권, poem 44)

SEARCH

MENU NAVIGATION