라틴어 문장 검색

"Gaude, soror, gaude, filia, gaude, mi virgo:"
(히에로니무스, 편지들, An Eustochium 25:172)
Vidua, quae soluta est vinculo maritali, nihil necesse habet nisi perseverare.
(히에로니무스, 편지들, Ad Marcellam 3:1)
Saluta Paulam et Eustochium - velit nolit mundus, in Christo meae sunt - saluta matrem Albinam sororesque Marcellas, Mareellinam quoque et sanctam Felicitatem, et dic eis:
(히에로니무스, 편지들, Ad Asellam 7:1)
Si propter officium clericatus aut vidua tibi visitatur aut virgo, numquam domum solus introeas talesque habeto socios, quorum contubernio non infameris.
(히에로니무스, 편지들, Ad Nepotianum Phesbyterum 5:32)
Si familiarius est aliquid loquendum, habet nutricem, maiorem domus virginem, viduam, maritatam;
(히에로니무스, 편지들, Ad Nepotianum Phesbyterum 5:35)
Qui de monogamia sacerdos est, quare viduam hortatur, ut δίγαμοσ sit?
(히에로니무스, 편지들, Ad Nepotianum Phesbyterum 16:7)
"vidua, quae marito placere desivit et iuxta apostolum vere vidua est, nihil habet necessarium nisi persevcrantiam."
(히에로니무스, 편지들, Ad Furiam De Viduitate Seruanda 4:59)
"Ceterum vidua, quae in deliciis est" - non est meum, sed apostoli -
(히에로니무스, 편지들, Ad Furiam De Viduitate Seruanda 4:66)
O si videres sororem tuam et illud sacri oris eloquium coram audire contingeret, cerneres in parvo corpusculo ingentes animos, audires totam veteris et novi testamenti supellectilem ex illius corde fervere!
(히에로니무스, 편지들, Ad Furiam De Viduitate Seruanda 10:24)
Solent adulescentiae viduae, quarum nonnullae
(히에로니무스, 편지들, Ad Furiam De Viduitate Seruanda 12:1)
Legimus Iudith - si cui tamen placet volumen recipere - viduam confectam ieiuniis et habitu lugubri sorditatam, quae non lugebat mortuum virum, sed squalore corporis sponsi quaerebat adventum.
(히에로니무스, 편지들, Ad Furiam De Viduitate Seruanda 13:19)
Flebant et sorores Lazarum, quem resurrecturum noverant, et, ut veros hominis exprimeret affectus, ipse salvator ploravit, quem suscitaturus erat.
(히에로니무스, 편지들, Ad Heliodorum Epitaphium Nepotiani 7:5)
Viduas et virgines Christi honorare ut matres, hortari ut sorores cum omni castitate.
(히에로니무스, 편지들, Ad Heliodorum Epitaphium Nepotiani 10:30)
de evangelio petitorem et interpellatricem duri' iudicis mihi viduam exhibuit!
(히에로니무스, 편지들, Ad Heliodorum Epitaphium Nepotiani 11:3)
Quis hoc crederet, ut post mortem secundi viri in semet reversa, quo tempore solent viduae neglegentes iugo servitutis excusso agere se liberius, adire balneas, volitare per plateas, vultus circumferre meretricios, saccum indueret, errorem publice fateretur, et tota urbe spectante Romana ante diem paschae in basilica quondam Laterani, qui Caesariano truncatus est gladio, staret in ordine paenitentum, episcopo et presbyteris et omni populo conlacrimanti sparsum crinem, ora lurida, squalidas manus, sordida colla submitteret?
(히에로니무스, 편지들, Ad Oceanum De Morte Fabiolae 4:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION