라틴어 문장 검색

expositis paucis qui loca explorarent, cum audisset tenue praetentum litus esse, quod transgressis stagna ab tergo sint inrigua aestibus maritimis;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 16:1)
explorant tamen latius quam populantur;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 173:2)
ea quamquam similia veris erant, certius tamen exploranda ratus dimittit equites, qui vagos praedatores in agris palantes intercipiant;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 268:1)
his satis exploratis profectus tanto intervallo ab hostibus consedit ut nec adventus suus propinquitate nimia nosci posset et egredientem e castris hostem opprimeret.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 270:1)
aliquanto ante lucem ad castra accessit gnarosque Oscae linguae exploratum quid agatur mittit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 271:1)
sed, ut in re subita, parum explorato itinere ad iugum perrexit quod hostes ceperant parte alia adgressi.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 368:1)
haec consilia turbarunt transfugae Clusini tres clam nocte ad Fabium consulem transgressi, qui editis hostium consiliis dimissi cum donis, ut subinde ut quaeque res nova decreta esset exploratam perferrent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 379:1)
duas turmas sociorum Latini nominis circumequitare moenia atque explorare omnia iubet.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 482:1)
constitutis haud procul porta signis quinque equites iubet intrare urbem et modicum spatium tres manere eodem loco, si tuta videantur, duos explorata ad se referre.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 484:2)
hoc visu laetus tripertito Hiberum copias traiecit praemissis qui Gallorum animos, qua traducendus exercitus erat, donis conciliarent Alpiumque transitus specularentur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 227:1)
quem ut de Rhodani quoque transitu agitare animadvertit, incertus quonam ei loco occurreret, necdum satis refectis ab iactatione maritima militibus, trecentos interim delectos equites ducibus Massiliensibus et auxiliaribus Gallis ad exploranda omnia visendosque ex tuto hostes praemittit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 259:1)
dum elephanti traiciuntur, interim Hannibal Numidas equites quingentos ad castra Romana miserat speculatum ubi et quantae copiae essent et quid pararent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 288:1)
cum ob haec taliaque speraret propinquum certamen et facere, si cessaretur, cuperet, speculatoresque Galli, ad ea exploranda quae vellet tutiores quia in utrisque castris militabant, paratos pugnae esse Romanos rettulissent, locum insidiis circumspectare Poenus coepit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 568:1)
Dictator exercitu consulis accepto a Fulvio Flacco legato per agrum Sabinum Tibur, quo diem ad conveniendum edixerat novis militibus, venit inde Praeneste ac transversis limitibus in viam Latinam est egressus, unde itineribus summa cum cura exploratis ad hostem ducit, nullo loco, nisi quantum necessitas cogeret, fortunae se commissurus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 135:1)
ipse iugis iisdem exercitum reducit misso exploratum cum quadringentis equitibus sociorum L. Hostilio Mancino.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 179:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION