라틴어 문장 검색

quando tantam frequentiam in campo, tantum splendorem Italiae totius ordinumque omnium, quando illa dignitate rogatores diribitores custodesque vidistis?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATIO CVM SENATVI GRATIAS EGIT, 11장 2:1)
quapropter desinant aliquando dicere male aliquem locutum esse, si qui vere ac libere locutus sit, desinant suam causam cum Chrysogono communicare, desinant, si ille laesus sit, de se aliquid detractum arbitrari, videant ne turpe miserumque sit eos qui equestrem splendorem pati non potuerunt servi nequissimi dominationem ferre posse.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 로스키우스 변호문, 48장 2:1)
causa enim splendidior fiet, si nequissimo cuique resistetur, ille improbissimus Chrysogoni fautor qui sibi cum illo rationem communicatam putat laeditur, cum ab hoc splendore causae separatur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 로스키우스 변호문, 49장 1:5)
antiquam offici rationem dilexit cuius splendor omnis his moribus obsolevit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 큉크티우스 변호문, 18장 3:7)
- 'tu aliquem patronum invenies, hominem antiqui offici, qui splendorem nostrum et gratiam neglegat;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 큉크티우스 변호문, 22장 2:1)
nec vero hic erat unus ardor in nobis ut hoc modo omnia diceremus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 30장 4:1)
demosthenes quidem, cuius nuper inter imagines tuas ac tuorum, quod eum credo amares, cum ad te in Tusculanum venissem, imaginem ex aere vidi, nil Lysiae subtilitate cedit, nihil argutiis et acumine Hyperidi, nil levitate Aeschini et splendore verborum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 31장 2:6)
qua re bonitate potius nostrorum verborum utamur quam splendore Graecorum, nisi forte sic loqui paenitet:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 49장 2:1)
deinde eiusdem aeris sonitus et ardores multarumque rerum in terra portenta atque etiam per exta inventa praesensio;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 토피카, 20장 3:6)
quod ex eo sciri potest, quia corpora nostra terreno principiorum genere confecta ardore animi concalescunt.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 1권 41:6)
Quam regionem cum superavit animus naturamque sui similem contigit et adgnovit, iunctis ex anima tenui et ex ardore solis temperato ignibus insistit et finem altius se ecferendi facit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 1권 42:3)
Nunc, nu/nc dolorum anxi/feri torquent ve/rtices, Nunc se/rpit ardor.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 2권 21:8)
E quo/ liquatae so/lis ardore e/xcidunt Guttae/, quae saxa adsi/due instillant Cau/casi.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 2권 25:3)
habet ardorem libido, levitatem laetitia gestiens, humilitatem metus, sed aegritudo maiora quaedam, tabem cruciatum adflictationem foeditatem, lacerat exest animum planeque conficit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 3권 27:7)
num putamus haec fieri sine summo cupiditatis ardore potuisse?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 4권 44:9)

SEARCH

MENU NAVIGATION