라틴어 문장 검색

Armatumque auro circumspicit Orionem:
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XI. 12:7)
Ipsi intus dextra ac laeva pro turribus adstant, Armati ferro et cristis capita alta coruscis.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XI. 26:2)
Cum fatalis equus saltu super ardua venit Pergama, et armatum peditem gravis attulit alvo.
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, II. 25:1)
Nam maximo saltu superabit gravidus armatis equus, Qui suo partu ardua perdat Pergama.
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, II. 25:3)
nec opus esset diversis meatibus quibus singula traderentur, sed unus utrique sufficeret ab eadem statione transmisso:
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, XV. 19:3)
Te, quum, statione peracta, Astra petes serus, praelati regia coeli Excipiet, gaudente polo, seu sceptra tenere, Seu te flammigeros Phoebi conscendere currus, Telluremque nihil mutato sole timentem Igne vago lustrare iuvet:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 1권 2:10)
Quodsi tibi fata dedissent Maiores in luce moras, tu sola furentes Inde virum poteras atque hinc retinere parentem, Armatasque manus excusso iungere ferro, Ut generos mediae soceris iunxere Sabinae.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 1권 2:53)
Vox quondam populi, libertatemque tueri Ausus, et armatos plebi miscere potentes.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 1권 3:67)
Convocat armatos extemplo ad signa maniplos:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 1권 4:1)
Solvuntur flavi longa statione Rutheni:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 1권 5:3)
solus sua litora turbat Circius, et tuta prohibet statione Monoeci.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 1권 5:7)
Ingreditur pulsa fluvium statione vacantem Caesar, et ad tutas hostis compellitur arces.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 2권 5:37)
An vanae tumuere minae, quod fama furoris Expulit armatam patriis e sedibus Urbem?
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 2권 6:29)
Haec ubi sunt provisa duci, tunc agmina victor Non armata trahens, sed pacis habentia vultum, Tecta petit patriae.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 3권 1:38)
Ut matutinos spargens super aequora Phoebus Fregit aquis radios, et liber nubibus aether, Et posito Borea, pacemque tenentibus Austris, Servatum bello iacuit mare, movit ab omni Quisque suam statione ratem, paribusque lacertis Caesaris hinc puppes, hinc Graio remige classis Tollitur:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 3권 6:6)

SEARCH

MENU NAVIGATION