라틴어 문장 검색

et intra eandem portam in Aventinum porticum silice straverunt, et . . ab aede Veneris fecerunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLI 325:1)
Sicinius praetor aedes instruendas locaret ubi filius regis comitesque eius habitare recte possent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 201:3)
ornamenta urbis, statuae et tabulae pictae, et quidquid pretiosae praedae fuit, ad naves delatum;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 702:2)
ipse ab Dio auratis statuis omnibus raptis, ne praeda hosti essent, incolas eius loci demigrare Pydnam cogit, et, quae temeritas consulis videri potuisset, quod eo processisset, unde invito hoste regredi nequiret, eam non inconsultam audaciam fecit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 68:1)
ipse urbem ingressus, sicut non magnam, ita exornatam publicis locis et multitudine statuarum munitamque egregie, vix satis credere in tantis rebus sine causa relictis non aliquem subesse dolum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 86:1)
spectaculo fuit ei, quae venerat, turbae non scaenicum magis ludicrum, non certamina hominum aut curricula equorum, quam praeda Macedonica omnis ut viseretur exposita, statuarum tabularumque et textilium et vasorum ex auro et argento et aere et ebore factorum ingenti cura in ea regia, ut non in praesentem modo speciem, qualibus referta regia Alexandreae erat, sed in perpetuum usum fierent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV 398:1)
et aedes, quae ipsum comitesque eius benigne reciperent, conductae.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV 543:2)
in illisce habitat aedibus Amphitruo, natus Argis ex Argo patre, quicum Alcumena est nupta, Electri filia.
(티투스 마키우스 플라우투스, Amphitruo, act 1, scene prol52)
abigam iam ego illum advenientem ab aedibus.
(티투스 마키우스 플라우투스, Amphitruo, act 1, scene prol82)
ibo ego illi obviam, neque ego huc hominem hodie ad aedis has sinam umquam accedere;
(티투스 마키우스 플라우투스, Amphitruo, act 1, scene 172)
sed quis hic est homo, quem ante aedis video hoc noctis?
(티투스 마키우스 플라우투스, Amphitruo, act 1, scene 1104)
quid apud hasce aedis negoti est tibi?
(티투스 마키우스 플라우투스, Amphitruo, act 1, scene 1235)
nonne ego nunc sto ante aedes nostras?
(티투스 마키우스 플라우투스, Amphitruo, act 1, scene 1368)
novi erum, novi aedis nostras;
(티투스 마키우스 플라우투스, Amphitruo, act 1, scene 1440)
S. Prius multo ante aedis stabam quam illo adveneram.
(티투스 마키우스 플라우투스, Amphitruo, act 2, scene 190)

SEARCH

MENU NAVIGATION