라틴어 문장 검색

quibus antris egregii Caesaris audiar aeternum meditans decus stellis inserere et consilio Iovis?
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Carmina, Book 3권, Poem 253)
Iam clarus occultum Andromedae pater ostendit ignem, iam Procyon furit et stella vesani Leonis, sole dies referente siccos;
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Carmina, Book 3권, Poem 295)
prudens futuri temporis exitum caliginosa nocte premit deus ridetque, si mortalis ultra fas trepidat.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Carmina, Book 3권, Poem 298)
Nil admirari prope res est una, Numici, solaque quae possit facere et servare beatum, hunc solem et stellas et decedentia certis tempora momentis sunt qui formidine nulla imbuti spectent:
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Epistles, 1권, poem 61)
quae mare compescant causae, quid temperet annum, stellae sponte sua iussaene vagentur et errent, quid premat obscurum lunae, quid proferat orbem, quid velit et possit rerum concordia discors, Empedocles an Stertinium deliret acumen.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Epistles, 1권, poem 127)
laudat Brutum laudatque cohortem, solem Asiae Brutum appellat stellasque salubris appellat comites, excepto Rege;
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Satyrarum libri, 1권, Rupilii et Persii rixam facete describit.11)
sic perveniemus eo usque, ut stella luminis stilla credatur, cuius etymologiae auctorem clarum sane in litteris nominari in ea parte, qua a me reprehenditur, inhumanum est.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 255:2)
Stellarum iste discursus quicquid praeterit repetit;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 4, letter 36 11:8)
Frigida Saturni sese quo stella receptet, Quos ignis caeli Cyllenius erret in orbes.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 11, letter 88 14:2)
Si vero solem ad rapidum stellasque sequentes Ordine respicies, numquam te crastina fallet Hora nec insidiis noctis cupiere serenae.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 11, letter 88 16:2)
de deorum natura quaeramus, de siderum alimento, de his tam variis stellarum discursibus, an ad illarum motus nostra moveantur, an corporibus omnium animisque illinc impetus veniat, an et haec, quae fortuita dicuntur, certa lege constricta sint nihilque in hoc mundo repentinum aut expers ordinis volutetur.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 19, letter 117 19:2)
Sed cur repente noctis aestivae vices hiberna longa spatia producunt mora, aut quid cadentes detinet stellas polo?
(세네카, 아가멤논 1:23)
nox prima caelum sparserat stellis, iacent deserta vento vela.
(세네카, 아가멤논 10:20)
cum subito luna conditur, stellae latent, in astra pontus tollitur, caelum perit nec una nox est:
(세네카, 아가멤논 10:23)
rettulit pedem nomen alternis stella quae mutat seque mirata est Hesperum dici;
(세네카, 아가멤논 15:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION