라틴어 문장 검색

si gladium in Asia non strinxissem, si hostem non vidissem, tamen triumphum in Thracia duobus proeliis merueram.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 629:1)
et cum is vixdum serio adnuisset, ad nutum scorti consulem stricto gladio, qui super caput pendebat, loquenti Gallo caput primum percussisse, deinde, fugienti fidemque populi Romani atque eorum, qui aderant, imploranti latus transfodisse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 517:1)
pridie Parilia, medio ferme die, atrox cum vento tempestas coorta multis sacris profanisque locis stragem fecit, signa aenea in Capitolio deiecit, forem ex aede Lunae quae in Aventino est raptam tulit et in posticis parietibus Cereris templi adfixit, signa alia in circo maximo cum columnis quibus superstabant evertit,
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 11:2)
ferox interim femina, ad multo ante praecogitatum revoluta facinus, venenum diluit ferrumque promit et posito in conspectu poculo strictisque gladiis mors inquit una vindicta est.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 40:1)
sin autem, quod circumventis in solitudine natura ipsa subicit, ut hominum quos numquam viderint fidem tamen implorent, mihi quoque ferrum in me strictum cernenti vocem mittere licet, per te patriumque nomen, quod utri nostrum sanctius sit iam pridem sentis, ita me audias precor, tamquam si voce et comploratione nocturna excitus mihi quiritanti intervenisses, Demetrium cum armatis nocte intempesta in vestibulo meo deprehendisses.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 103:1)
et ab his columnis, quae incommode opposita videbantur, signa amovit clipeaque de columnis et signa militaria adfixa omnis generis dempsit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 596:2)
te cruci ipsum adfigent propediem alii.
(티투스 마키우스 플라우투스, Persa, act 2, scene 482)
eae miserae etiam ad parietem sunt fixae clavis ferreis, ubi malos mores adfigi nimio fuerat aequius.
(티투스 마키우스 플라우투스, Trinummus, act 4, scene 345)
ad id autem adfixum sit ex aere tympanum habens foramen, per quod ex castello in id aqua influat.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER NONUS, 8장45)
circa earum frontes adfiguntur pinnae, quae, cum percutiuntur ab impetu fluminis, cogunt progredientes versari rotam, et ita modiolis haurientes et in summum referentes sine operarum calcatura ipsius fluminis inpulsu versatae praestant, quod opus est ad usum.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER DECIMUS, 5장2)
namque traicitur per latera parietum axis habens extra navem prominentia capita, in quae includuntur rotae diametro pedum quaternum, extantes habentes circa frontes adfixas pinnas aquam tangentes.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER DECIMUS, 9장14)
ad eum locum conlocatur loculamentum habens inclusum in se tympanum, peraequatis dentibus CCCC convenientibus denticulo tympani, quod est in axe inclusum, praeterea ad latus adfixum extantem extra rotunditatem alterum dentem unum.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER DECIMUS, 9장16)
et adfiguntur regulae duae, in quas inditur sucula, habentes longitudinem foraminum trium, latitudinem dimidium foraminis.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER DECIMUS, 10장11)
crassitudo bucculae, quae adfigitur (vocitatur scamillum seu, quemadmodum nonnulli, loculamentum) securiclatis cardinibus fixa, foraminis I, altitudo foraminis S. suculae longitudo foraminum :
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER DECIMUS, 10장12)
strictoque videtur abundare 'stricto', cum dixerit 'vaginaque eripit ensem'.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUARTVM COMMENTARIVS, commline 5802)

SEARCH

MENU NAVIGATION