라틴어 문장 검색

11), ut videant faciem Dei, et lumen illud quod illuminat omnem hominem, abhinc induamus hujusmodi studium, ut appropinquet anima nostra Deo, appropinquet oratio, adhaereat illi nostrum desiderium, non separemur ab eo.
(성 암브로시우스, 죽음의 복됨, 11장 3:4)
Etenim ubi labor, doctrina, meditatio, illic cum pluribus commune collegium, et quoddam populare consortium est.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 1권, 2장 3:10)
Ubi autem non humana traditione, sed ingeniosa collectione sine usu laboris disciplina percipitur, illic sublimis generis incorrupta sinceritas est.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 1권, 2장 3:12)
studia enim virtutis quaedam instrumenta sunt.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 1권, 4장 2:12)
et labori merces parata est, qui licet non sit suavis ad gratiam, tamen fructuosus ad praemium est.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 1권, 4장 2:21)
Sane ut et hoc quod laboriosum in nostris ducitur, non praeteream, fides exigitur, studium desideratur, facta quaeruntur.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 1권, 6장 2:7)
Hanc itaque misericordiam nos fide, studio, operibusque mereamur, quibus disciplinis invenit Israel gratiam Dei, et per ipsam omnia.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 1권, 6장 3:5)
Itaque talibus mota elegit studia virtutis, quibus Jacob vir plenus exercitationis mentem intendit suam.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 1권, 6장 4:6)
Primo adverte immolaturi studium maturum atque festinum;
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 1권, 8장 2:6)
Adhuc cognosce celeris studia devotionis:
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 1권, 8장 4:1)
At vero Pharao qui opinionibus et vanis inanibus studium impendebat suum (ranis repleta Aegypto, sonum inanem rerum et strepitum vanum reddentibus) dicenti Moysi:
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 1권, 9장 2:1)
Equos videmus popularibus incitari studiis, gaudere plausibus, blanditiis delectari magistri.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 2권, 1장 4:8)
fructu mutandum laborem, atque animam ab inutilibus liberandam esse.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 2권, 2장 1:3)
Quae tunc perfectae sunt, si sollicitudinum saecularium, et corporalis illecebrae victor animus delinimenta voluptatis excludat, liber a saeculo, Deo deditus, nihil de tramite directae intentionis imminuens, nec affectus sui tempora nunc luxuriae dividens, nunc labori.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 2권, 2장 3:7)
Fructu ergo dicit mutandum laborem, ut finis operis sui fructus sit.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 2권, 2장 3:20)

SEARCH

MENU NAVIGATION